S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT V. De austeritate vitae et quomodo creaturae praebebant ei solatium

LEGENDA M AIOR. CAP. VIII . 43 mors et vita fore dicuntur 1 in manibus linguae, non tam ratione gustus quam ratione loquelae. 7. Lieel autem pro viribus ad vitam austeram fratres induceret, non tarnen ei placebat districtionis severitas, quae pietatis non induit viscera 2 nec est discretions n c 22 sale condita. Cum enim quadam nocte unus ex fratribus prae nimietate abstinentiae admodum fame cruciatus, nul­lám posset habere quietem, intelligeretque 'pi us pastor' "21 ovi suae imminere periculum, vocavit fratrem, apposuit panem, et ut ruborem 111 I tolleret, coepit ipse prior come­dere eumque ad mandueandum dulciter invitare. Deposuit frater verecundiam, sump sit cibum, gavisus quam pluri­11111111, quod per circumspectam condescensionem pastoris, et corporis evasisset dispendium et non modicum accepis­set aedificationis exemplum. Mane facto, fratribus convo­catis in unum, vir Dei referens quod acciderat nocte, provida commonitione subiunxit : « Sit vobis, fratres, non cibus, sed Caritas in exemplum ». Docuit insuper eos di­scretion em sequi ut aurigam virtutum 3, non earn, quam earo suadet, sed quam edocuit Christus, cuius sacratissi­mam vitam expressum constat esse perfectionis exemplar. 8. Et quoniam Agnum sine macula 4 crueiflxum 11011 est possibile homini carnis infirinitate circumdato, sic perfecte sectari, quin aliquas contrahat sordes, ideo documento certo firmabat, eos qui perfectioni vitae invigilant, quo­tidianis debere se lacrimarum 5 emundare fluentis. Li­cet enim adeptus iam esset cordis et corporis puritatem mirabilem, non cessabat tamen lacrimarum imbribus iugi­ter oculos expiare mentales, corporeorum luminum non 1 Prov. 18, 21. 2 Cf. Col. 3, 12. 3 I la S. Bernardus, Sermo XLIX in Cant., n. 5 (P. L. 183, 4 018). 4 Cf. Levit. 9, 3; Apoc. 21, 27. 5 Cf. Ps. 41, 4; 79, 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom