S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT V. De austeritate vitae et quomodo creaturae praebebant ei solatium

7 2 S. BONAVENTURA. ponderando iacturam 1. Cum enim ex continuo fletu infirmitatem oculorum ineurrisset gravissimam, suadente sibi medico, quod abstineret a iacrimis, si corporei visus caecitatem vellet effugere, vir sanctus respondit: «Non est, fráter medice, ob amorem luminis, quod habemus commune cum muscis, visitatio lucis aeternae repellenda vei modicum, quia non spiritus propter carnem, sed caro propter spiritum beneíicium lucis accepit». Malebat siqui­dem corporalis visus lumen amittere quam lacrimas, quibus oculus mundatur interior, ut Deum videre valeat, repressa devotione spiritus impedire. 9. Cum autem semel daretur consilium a medicis, el ii c 166 instanter suaderetur a fratribusut pateretur sibi per remedium subveniri cocturae 3, 'humiliter' vir Dei as­sensit, quia salutiferum hoc simul et asperum esse cerne­bat. Vocatus itaque venit chirurgicus, instrumentum fer­reum igni submittens ad faciendum cocturam. At Christi servus corpus iam horroré concussum confortans, sicut ami­cum coepit ignem alloqui, dicens: «Mi fráter ignis, caeteris rebus aemulandi decoris, virtuosum, pulchrum et utilem te creavit Altissimus. Esto mihi in hac hora propitius, esto curialis! Precor magnum Dominum, qui te creavit, ut tuum mihi calorem temperet, quo suaviter urentem valeam susti­nere». Oratione finita, contra igne cand esc ens ferreum in­strumentum Signum crucis edidit, ac deinceps intrepidus persistebat. Profundatum est crepitans ferrum in tenera carne, et ab aure usque ad supercilium coctura protract a. Quantum irrogaverit ignis ille dolorem, vir ipse sanctus ex­pressit: «Laudate», inquit ad fratres, «Altissimum, quia vere dico vobis, nec ignis ardorem sensi nec carnis ullum 1 Quae infirmitas recolitur in / Cel., 98, 101, 105, 108; II Cel., U, 92-3, 126. 2 Cf. I Cel., 98, 101. 3 Id est ustione ferri candentis. Adverbium sequens e I Cel., 101, assump­tum est. Miraculum eisdem plane verbis repetilur in III Cel., 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom