S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT III. Deinstitutione Religion is et approbations Regulae

1 6 S. BONAVENTURA. i c 37 datam ab eo formain, regulám et doctriuam Christi trifor­miter renovanda erat Ecclésia trinaque triumphatura militia salvandorum\ sicut et nunc cernimus esse com­pletum. CAPUT III. De institutione Religion is et approbations Regulae. i c 21 1. In ecclesia igitur Yirginis Matris Dei morarn faciente servo ipsius Francisco et apud earn quae concepit Ver­bum plenum gratiae et veritatis 2, continuis insistente ge­ii c 198 mitibus, ut fieri dignaretur advocata ipsius, meritis Matris misericordiae concepit ipse ac peperit spiritum evange­i c 22 licae veritatis. Dum enim die qu o dam Missam de Apo­stolis devotus audi ret, perlectum est Evangelium illud, in " iui 15 quo Christus 'discipulis' ad praedicandum mittendis 3 for­main tribuit evangelicam in vivendo 4, 'ne videlicet possi­deant aurum vel argentum ', nec in zonis pecuniam, nec ' per am in via', neque duas tunicas ' habeant ', nec calcea­menta deferant, neque virgam. Quod audiens et ' intelligens' ac memoriae commendans, apostolicae paupertatis amicus ' indicibili mox ' perlusus laetitia: «Hoc est, inquit, quod cupio, hoc 'quod totis praecordiis concupisco ' ». Solvit proinde calceamenta de pedibus, deponit baculum, peram et pecuniam exsecratur, unaque contentus tunicula, 'reiecta' corrigia, pro cingulo fun em sumit, omnem sollicitudinem cordis apponens, qualiter audita perliciat et apostolicae rectitudinis regulae per omnia se coaptet. i ui je 2. Coepit ex hoc vir Dei divino instinctu evangelicae per­" i c 23 fectionis a emulator exsistere et ad ' poenitentiam ' ceteros invitare. Erant autem ipsius eloquia non inania nec 1 Cf. IV, 5-6. 2 loh. 1, 14. 3 Cf. etiam Officium, 4 4, VI (p. 77). 4 Matth. 10, 9-I0.

Next

/
Oldalképek
Tartalom