S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT III. Deinstitutione Religion is et approbations Regulae

LEGENDA MAIOR. CAP. III. 21 risu digna, sed virtute Spiritus sancti plena ; erant medullas iui 16 cordis penetrantia, ut in vehementem stuporem audientes converterent. In omni praedicatione sua pacem annuntians ' dicendo ': « Dominus det 'vobis' pacem! » \ populnm in " ' c 24 sermonis exordio salutabat. Haue quippe salutationem, Do­mino revelante, didicerat, sicut ipse postmodum testabatur 2. Unde factum est, ut iuxta sermonem propheticum 8 et ipse spiritu prophetarum afflatus, annuntiaret pacem, praedi­caret salutem ac salutaribus monitis foederaret plurimos verae paci, qui discordes a Christo, prius exstiterant a sa­lute longinqui. 3. Innotescente itaque apud multos viri Dei tarn doctrinae iui \i simplicis veritate quam vitae, coeperunt ipsius exemplo viri quidam ad poenitentiam animari et eidem, reiectis omni­bus 4, habitu vitaque coniungi; quorum primus exstitit vene­rabilis vir *Bernardus, qui vocationis divinae partieeps 5 * 1 c 24 faetus, Patris beati primogenitus esse promeruit, tarn prioritate temporis quam privilegio sanetitatis. Hic enim, servi Christi sanetitate comperta, ipsius * exemplo dispo-*nci5 nens perfecte contemnere mundum, ab eodem, qualiter id perficeret, consilium requisivit. Quo audito, Dei- famulus pro primae proiis conceptu sancti Spiritus consolatione repletus: «A Deo est», inquit, «hoc consilium requiren­dum ». Intraverunt proinde ecclesiam Sancti Nicolai 6 mane iam facto, et oratione praemissa, cultor Trinitatis Fran­ciscus 7 ter Evangeliorum librum aperuit, trino expo­scens a Deo testimonio sanctum Bernards propositum con fir mari. 'In prima libri apertione' itlud occurrit 8: Si" JC92 1 Cf. II Thess. 3, 16; lob. 14, 27; cf. / Cel., 23. 2 In suo Testamento, n. 5; Opuscula, 80. 3 Is. 52, 7. 4 Cf. Luc. 5, 11. s Hebr. 3, 4. Cf. tarnen I Cel., 24 et 11 Cel., 109. 6 Sita erat in platea maiore Assisii. 7 Cf. Offi­cium, 3, IV-VI (p. 69 sq. et adnotationes ibi). 8 Matth. 19, 21 ; d uinde Luc. 9, 3 atque Matth. 4 6, 24. Cf. supra, I, 5,

Next

/
Oldalképek
Tartalom