S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
PRAEFATIO
PRAEFATIO. XXV rutliorum aevi illius! Simile interdictum adversus Legendás priores S. Dominiei in Capitulo generali anni 4260 ipse Magister Ordinis Humbertus de Romanis emanavit, postquam an. 1259 suam Legendám S. Fundatoris ex antiquioribus compilaverat, nmlto magis verbotenus quam novas suas S. Bonaventura \ Pro isto autem monitio, quae severam illam iussionem Definitionis anni 1266 sequitur, seil, ut Fratres studeant abolitas illas Legendás apud extraneos amovere, signiiieatum speciale habebat. Ipse enim an. 1259, non praevidens ea quae anno postero 1260 erant eventura 2, maximus propagator Vitae I Gelanensis fuerat, banc apud Cistercienses divulgando 3. — Quomodo autem Fratres Minores, v. gr. a Cisterciensibus hospitio recepti, Vitám I e magnis horum Lectionariis pergamenaceis chori amovere potuerint, aut e codicibus quibuscumque aliorum religiosorum, difficile est intellectu, nisi duris vapulationibus ac ignominiosae eiectioni sese exponere parati essent. Quidquid id fuit, proscriptio Capituli Parisiensis effectus suos, licet non plene integros, apud Fratres Minores est 1 Cf. Acta Capitulorum generalium Ordinis Praedicatorum, I, Romae 1898, 105. Humberti Legenda compilata erat pro Leclionario sui Ordinis; sed solum pars Legendae destinabalur usui Chorali, ideoque hacc pars in Lectiones divisa est. Post has in codice prototypo notatur : ab isto loco legi patest in mensa. 2 Quod ostendit pelilionem Capitularium anni 1260 inopinatam ipsi accidisse. Cf. p. vi, nota 2. 3 An. 1259, S. Bonaventura Ministro generali petente, Capitulum generale Ordinis Cisterciensium ordinaverat, ut festum S. Francisci per Ordinem universum fieret cum Lectionibus 12 (iuxta eorum ritum monasticum) et una Missa. Tunc S. Bonaventura ipse certo ad dictum Capitulum pro illis Lectionibus miserat textum Vitae l S. Francisci Thomae Celanensis; sicque explicatur, quomodo plerique codices superstites Vitae 1 conscripti fuerunt in monasteriis Ord. Cist. Cf. de hac re M. Bihl, I. c.