S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

PRAEFATIO

XXVI S. BONAVENTURA. LEGENDA MAIOR. sortita. Namque Vitae I anus solus codex superest, scriptus in conventu minoritico, Vitae II duo tantum codices super­vixerunt, Tractatus mirac. unicum MS. est superstes. Eosdem eifectus funestos attestantur quoque trium praefa­taruin Legendarum codices pulchri et boni, quorum misere dilaniatorum fragmenta tantum ad nos pervenere Hieronymus de Esculo, Bonaventurae in Ministe­riatu successor, 1274-79, quia, Legatione pontificia impe­ditus, Capitulo generali Patavino an. 1276 interesse non poterat, ad Patres conscriptos misit litteras, mandantes 2, quod Fratres inquirerent de operibus B. Francisci et aliorum sanctorum Fratrum, inventa missuri eidem Ge­nerali sub certis verbis. Idem universos Fratres certiores fecit de miraculo S. Francisci, qui cuidam propter furtum Assisii excaecato oculos reddiderat. Hoc miraculum Leg. maiori, Mirac. VII, 7a, in seri fecit cum visione qua­dam Innocentii III, in Leg. mai., III, 9a 3, demum, ut vidctur, etiam sanationem quamdam in Mirac. X, oa \ Legenda maior mox in multis milibus codicum trans­scripta fuit intra Ordines S. Francisci et extra, non secus ac Legenda minor quae breviariis minoriticis inserta est 5. 1 Cf. Praefationes ad dictas Legendás; res accuratius digestae sunt in Praefatione ad AF t. X. 2 Ed. A. G. Little, ap. AFH VII (1914), 681. 3 Chron. 24 General., ap. AF III, 358, 365; v. infra, 26-7, 155-6, 166-7 et in notis ibidem. 4 Leg. maior mox etiam in hexametra redacta fuit, id est Legenda versificata Henrici Abrineensis (v. post huius editionem, p. 120-58) a quodam Fratre Minore anonymo retractata fuit iuxta ordinem seu seriem Leg. maioris. 5 In his aderat etiam caput XV Leg. maioris, a S. Bonaventura divisum (uti infra, 120-5) in 9 paragraphos sive totidem Lectio­nes historicas pro festo Translationis S. Francisci, celebrando 25 maii.

Next

/
Oldalképek
Tartalom