S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
PRAEFATIO
XXIV S. BONAVENTURA. LEGENDA MAIOR. « Item praecipit generale Capitulum per o bedien tiam, quod omnes Legendae de B. Francisco olim factae deleantur, et ubi extra Ordinem inveniri poterunt, ipsas Fratres studeant amovere, cum illa Legenda, quae facta est per generalem Ministrum, fuerit compilata prout ipse habuit ab ore eorum, qui cum B. Francisco quasi semper fuerunt et cuncta certitudinaliter sciverint, et probata ibi sint posita diligenter ». Interdictum hoc austerum, a viris scholaslicis in soilemni consessu Parisiensi latum, u 11 a m solam commendat Legendám a Ministro generali compilatam, maiorem non distinguens a minore. Aliqui moderni, quia proscriptionem generalem borridiorem putabant, earn ad solas Legendás lilurgicas restringere satagerunt. Attamen animus probibentium omnes clare manifestalur ratione interdicti explicite allata: seil, quia nova Legenda fuit compilata. , prout ipse habuit ah ore eorum etc- Atqui hie locus, haec ratio apertissime sumpta est e Prologo, n. 4 Leg. maioris 1; in Leg. minore nil tale legitur. Ergo Capitulares ita expresse et absolute approbavere et laudavere Leg. maiorem, et interdictum (quod fere anathema sonat) attingit clirecte omnes Legendás magnas priores, et indirecte etiam alias minores, seil, chorales. Si Capitularium intererat uniformitatem assequi Legendarum communium, — sola Leg. maiore subsistente — a fortiori talem uniformitatem in Legendis liturgicis severe intendebant, qua de causa Leg. minor scripta fnerat. Igitur interdictum istud, prouti sonat, omnes Legendás S. Francisci interitui involvit, solis Bonaventurianis exeeptis. Perdiu posthumi historici temporis nostri in suis lugubribus de adeo saeva proscriptione lamentationibus, licet hae ratione 11011 sint expertes, lie obliviscantur morum 1 Cf. p. vii.