S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

PRAEFATIO

PRAEFATIO. XXIII Opinamur Doctorem Seraphicum utramque Legendám Serapbici Patris in biennio 1260-62 1 exarasse Pari­siis, ubi tunc plerumque morabatur 2, ut eas proximo Capilulo generali Pis is celebrando, 20 maii 1263, offer­ret. Hic proculdubio communi plausu Fratrum, auctoris subditorum, fuerunt acceptatae et laudatae. Ipse Minister generalis providit (sic existimamus), ut multiplicatis can­cellariae suae seribis adventitiis, saltern 54 exempla emen­data coníicerentur, singulis Ministris provincialibus olTe­renda 3, in suas deferenda regiones, ut ibi exemplaria íierent, e quibus novae Legendae fideliter exscriberentur. In eo autem quod proxime secutum est Capitulo Or­dinis, congregato Parisiis ad diem 16 maii 1266, post­quam singuli Capitulares cum otio Legendám maiorem mirantes legerant et minorem inter concenlus Ollicii rbythmici Fr. luliani per octavam S. Francisci iam ter probaverant, IV-XI octobris 1263, 1264 et 1265, quaestio no varum Legendarum iterum ventilata fűit. Tunc vero, ad­miratione operis crescente, ventum est in banc Defini­tion em, quae nostris auribus asperior et rigidior in­sonat 4: 1 Sententia est communis ; v. Opera, X, 55. Chronica 24 Ge­neralium Ord. Min., ap. AF 111, 328, utramque Legendám pro­prius anno 1261 afligunt. Sed Fr. Aegidius, qui obiit 23 április 1262 (I. c. el 114), in Leg. maiore, III, 4, iam defunctus esse sat explicite innuitur. 2 Opera, X, 52-5; P. Glorieux, ap. A FII XIX (I927), 164-5. Ante finem anni 1262 iam in Italian! abiisse videtur. 3 Si non ante discessum suum Parisiis exempla commiserat li­brariis ibi conficienda, postmodum per cursores Pisas vehenda. Nam ipse ea vix secum detulit in suis itineribus per Italiam. 4 Ap. Opera, X, 58 s.; ed. A. G. Little, ap. AFH VII (1914), 678. De vi decreti v. M. Bihl, De vero sensu Definitionis Capiluli ge­neralis an. 1266 Legendás antiquiores S. Francisci proscriben­tis, ap. AFH XXX (1937), 274-80.

Next

/
Oldalképek
Tartalom