S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

208 . S. BONAVENTURA. De transitu mortis. — VII. Lectio prima. xiv, i Christo igitur iam cruci vir Dei confixus tam carne quam " XIII, 3 spiritu, non solum seraphic i amoris incendio 'sursum age­batur in Deum verum etiam prae fervido animarum zelo transfixus, cum crucifixo Domino salutem sitiebat omnium salvandoruin. Et quia propter excrescentes in pedibus clavos ambulare non poterat, faciebat corpus emortuum per civitates et castella circumvehi, ut tamquam alter Angelus ab ortu solis ascendens 2 servorum Dei corda ignis divina flamma succenderet 3_, pedes quoque in vi am pacis dirigeret 4 fron­tesque ipsorum Bei vivi signaeulo consignaret 5. Flagrabat quoque desiderio magno ad humilitatis redire primordia, ut leprosis, sicut a principio, ministraret, corpusque iam prae labore collapsum revocaret ad pristinam servitutem. xiv, l Proponebat, Christo duce, se facturum ingentia, et fati­scentibus membris, spiritu fortis et fervidus, novo sperabat * xiv, 2 certamine de hoste triumphum. * Sane ut parvulo Christi cumulus meritorum accresceret, quae omnia vere patientia perfecta consummat, coepit infirmitatibus variis laborare tam graviter, ut dolorosis passion um molestiis per sin­gula membra diíTusis, consumptisque iam carnibus, quasi sola cutis ossibus cohaereret. Cumque duris corporis angere­tur doloribus, poenales illas angustias non poenas, sed soro­res suas esse dicebat tantasque in ipsarum tolerantia Lectio secunda 1 Cf. VI, lectio 1. 2 Cf 1 ; XIII, 10; infra, VII, lectio 9. 2 Cf. Apoc. 7, 2. Cf. Leg. mai., Prol. 3 Cf. Thren. 2, 3. 4 Cf. Luc. 1, 79. supra, II, lectio 9. 5 Cf. Apoc. 7, 3. Cf. Mirac., X, 6-7;

Next

/
Oldalképek
Tartalom