S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
LEGENDA MINOR S. FRANCISCI
LEGENDA MINOR. II I. 209 laeta Domino laudes referebat et gratias, ut vide re tar assistentibus sibi fratribus, quod pro gloriatione iueunda et bumili quasi Paulum aspicerent 1 et pro vigoratione imperturbabilis animi alterum lob viderent. Lectio terlia. Ipse vero transitu m suum longe ante praescivit, dieque xiv, 2 obitus imminente, dixit fratribus sui corporis tabernaculum deponendum in proximo, quemadmodum sibi fuerat demonstratum a Christo. * B i e n n i o itaque ab impressione sacro- * xiv, 3 rum stigmatum, anno videlicet a sua conversione vigesimo, ad Sanctam Mariam de Portiuncula se deferri poposcit, ut ubi per Virginem Matrem Dei spiritum conceperat perfeetionis et gratiae, ibidem mortis soluto debito, ad bravium 2 perveniret retributionis aeternae. Perductus autem ad locum praefatum, ut veritatis exemplo monstraret, quod nihil erat ei commune cum mundo, in illa infirmitate tam gravi, quod omni languori conclusit, super nudam humum se totum nudatum deposuit, quatenus hora illa extrema, in qua poterat adhuc hostis irasci, nudus luctaretur cum nudo. Decubans sie in terra et pulvere nudatus atbleta, manu sinistra dextri lateris vulnus, ne videretur, obtexit, facieque Serena solito more leva t a in caelum, intendens illi gloriae totus * magnificare coepit Altissimum, pro eo quod expe* xiv, 4 ditus ab omnibus, liber iam transiret ad ipsum. Lectio quarla. Hora denique sui transitus iam instante, fecit omnes xiv, 5 fratres exsistentes in loco ad se vocari et eos consolatoriis verbis pro sua morte demuleens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem. Possessionem quoque paupertat is et 1 Cf. II Cor. 11, 30; 12, S, 9. S. BONAV. Leg. maior. 2 Phil. 3, 14; tunc cf. Col. 3,24. 14