S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
LEGENDA MINOR S. FRANCISCI
LEGENDA MINOR. I I I. 203 tender et, duabus vero reliquis to turn corpus circumplectendo vela ret. Lectio secunda. Hoc videns, vehementer obstupuit mixtumque dolori gau- xui, 3 dium mens eius incurrit, dum et in gratioso Christi aspectu sibi tam mirabiliter quam familiariter apparentis excessivam quamdam concipiebat laetitiam, et dira conspecta crucis affixio ipsius anitnam compassivi doloris gladio pertransibat. Intellexit quidern, illo docente interius, qui et apparebat exterius, quod licet passionis infirmitas cum immortalitate spiritus seraphici nullatenus conveniret, ideo tamen huiusmodi visio suis fuerat praesentata conspectibus, ut amicus ipse Christi praenosset, se non per martyrium carnis, sed per incendium mentis totum in Christi Iesu crucifixi expressam similitudinem transforinandum. Disparens igitur visio post arcanum ac familiare colloquium \ mentem ipsius seraphico interius inflammavit ardor e, carnem vero Crucifix o conformi exterius insignivit effigie, tamquam si ad ignis liquefactivam virtutem praeambulam sigillativa quaedam esset impressio subsecuta. Lectio tertia. Statim namque in manibus eins et pedibus apparere coepe- xm, 3 runt signa clavorum, ipsorum capitibus in interiore parte manuum et superiore pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso. Erantque clavorum capita in manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga, retorta et repercussa, quae de ipsa carne surgentia, carnem reliquam excedebant. Siquidem repercussio ipsa clavorum sub pedibus adeo prominens erat et extra protensa, 1 Cf. Leg. maior, XIII, 4; mox infra Lectio 4.