S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

204 . S. BONAVENTURA. xiii, 3 ul non solum plantas solo libere applicari non sineret, verum etiam intra curvationem arcualem ipsorum acumi­num facile immitti valeret digitus manus \ sicut et ab eis * Sil; 3 ipse accepi, qui oculis propriis conspexerunt 2. * Dex­trum quoque latus quasi lancea transfixum rubra cicatrice obductum erat, quod saepe sanguinem sacrum effundens, tu­* xin, 8 nicam et femoralia in tanta copia respergebat, * ut post­modum fratres socii ea lavantes pro tempore indubitanter adverterent, quod sicut in manibus et pedibus, sic et in * XIII, 3 latere famulus Domini expresse liaberet impressam * simili­tudinem Crucifixi. XIII, 4 Cernens autem vir Deo plenus 3, quod stigmata carni tam luculenter impressa socios familiares latere non possent, ti­mens nihilominus publicare Domini sacramentum, in magno positus fuit dubitationis agone, utrum quod viderat diceret, vel taceret. Compulsus tandem conscientiae stimulo, qui­busdam ex fratribus intimioribus sibi cum multo timore seriem retulit visionis praefatae; addens, quod is qui sibi apparuerat aliqua dixerit, quae numquam, dum viveret, alicui * XIII, 5 hominum aperiret 4. * Postquam igitur verus Christi amor in eamdem imaginem transformavii 5 amantem, quadraginta dierum numero, iuxta quod decreverat, in monte illo solitu­din i s consummato, superveniente quoque solemnitate Archan­geli Michaelis, descendit angelicus vir Franciscus de monte, secum ferens Crucifixi effigiem, non in tabulis lapideis vel ligneis manu figuratam artificis, sed in carneis membris de­scriptam digito Dei vivi. Lectio quarta. 1 Cf. etiam Vll, lectio I. a Vide etiam Leg. maior , 4 Cf. Lectio 2. XV, 2-4. 3 Cf. Gen. 41, 38. 5 Cf. II Cor. 3, 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom