S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

194 . S. BONAVENTURA. xi, ii actus, obedientiae freno spreto, instinctus illius sequebatur habenas. Yade igitur et die fratri, ut obedientiae sanetae Collum sine mora submittat, cum et ille hoc suggerat fieri \ ad cuius precum instantiam daemon ille confusus abscessit». Monitus per internuntium frater, compunctionis concepto spiritu ac veritatis luce pereepta, coram viri sancti Vica­rio in faciem procidit 2, se ipsum culpabilem recognovit, veniam petiit, disciplinem suseepit et pertulit ac deineeps per omnia humiliter obedivit. Lectio sexta. xi, 9 Cum autem in Monte maneret Alvernae cella reclusus, unus ex sociis 3 magno desiderio cupiebat habere de verbis Domini aliquod scriptum manu ipsius breviter adnotatum. Gravem enim qua vexabatur tentationem non carnis, sed spi­ritus, ex hoc credebat evadere vel certe levius ferre. Tali desiderio languens, anxiabatur interius, quia, cum esset hu­milis, pudoratus et simplex, verecundia victus, reverendo Patri rem pandere non audehat. Sed cui homo non dixit, Spiritus revelavit. Portari namque sibi iussit a fratre prae­dicto atramentum et chartam laudesque Domini iuxta fratris desiderium cum ipsius benediction e propria manu con seri­ben s, eidem quod scripserat liberaliter obtulit, et omnis illa tentatio prorsus abscessit. Ipsa quoque litterula re­servat a in posterum remedia sanitatis quam plurimis con­tulit, ut ex hoc claresceret omnibus, quanti meriti coram Deo scriptor ipsius exstiterit, qui tantae virtutis efficaciam in schedula conscripta reliquit. Lectio septima. xi, 6 Alio quoque tempore mulier quaedam nobilis, Deo de­vota, virum sanctum íiducialiler adiens, postulabat obnixe, 1 Scilicet S. Franciscus. 2 Matth. 26, 39. 3 Fr. Leo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom