S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

LEGENDA MINOR. II I. 195 ut pro viro suo sibi valde crudeli, quem adversarium patie­batur in servitio Christi, apud Dominum iutercedere vellet, quod ipsius cor durum larga suae gratiae infusione mol­liret. Quo audi to, vir sacer et pius saeris earn in bono roboravit eloquiis, consolationem, quam optabat, sibi de proximo affuturam asseruit finaliterque mandavit, quod viro illi ex parte Dei denuntiaret et sui, nunc tempus esse cle­mentiae, postmodum aequitatis. Credidit ' mulier ' sermoni, " Ii c 38 quem ei dixerat Domini servus, et benedictione accepta, domum cum festinatione revertens, occurrenli sibi viro praefatum narravit eloquium, indubitanter exspectans op­tatum impleri promissum. Confestim autem, ut auribus illius sermo insonuit, cecidit super eum spiritus gratiae, adeo cor ipsius emolliens, ut et devotam coniugem libere Deo ex tunc famulari permitteret et se una cum ipsa Domino serviturum oiferret. Suadente igitur sancta uxore, pluribus annis caelibem vitam agentes, eodem die, mulier mane, vir vespere, migraverunt ad Dominum, haec quidem ut 4 ma­tutinum ille vero ut ' sacrificium vespertinum ' 1. Lectio octava. Tempore, quo Domini famulus Re a te iacebat infirmus, xi, 5 praebendarius quidam, nomine Gedeon, lubricus et munda­nus, infirmitate gravi correptus et lectulo decubans, cum ad eum fuisset delatus, lacrimose rogabat cum simul adstantibus, ut ab ipso crucis signaculo signaretur. Ad quem ille: « Cum olim vixeris secundum desideria carnis, non veritus iudicia Dei, non propter te, sed propter devotas intercedentium preces, signo te crucis hoc modo signabo, ut tibi ex nunc pro certo insinuem, quod sis graviora passurus, si ad vo­mitum redieris liberatus». Signo itaque crucis super eum facto a capite usque ad pedes* insonuerunt ossa renum eius, 1 Cf. Num. 28, 8, 23; Ps. UO, 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom