S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
LEGENDA MINOR S. FRANCISCI
LEGENDA MINOR. IV. 193 exemplorum evidentia comprobat, ex quibus aliqua subscribuntur. Lectio quarta. Cum enim tempore quodam vir saeer Antonius, tunc ív, 10 quidem praedicator egregius, nunc autem confessor Christi praeclarus, de titulo crucis: Iesus Nazarenus, rex ludaeorum 1, ' eructans ' melliflua, in quodam ' provinciali' capi- " i c 48 tulo apud Ar el a tem fratribus praedicaret, vir Dei Franciscus, qui tunc in remotis agebat, ad ostium capituli in aero sublevatus apparuit, qui et extensis velut in cruce manibus fratribus benedicens, tam multimoda illos spiritus consolatione replevit, ut cert a eis intra semetipsos spiritus testiiicatione constaret, * apparition em illam mirabilem * xi, 14 caelesli praeditam fuisse virtute. Porro, quia id beatum Patrem 11011 latuit, patenter ex hoc ipso clarescit, quam pervius spiritus eius luci Sapientiae foret aeternae, quae omnibus mobilibus mobilior est, et attingens ubique propter sui munditiam, in animas sanctas se transfert et Dei amicos et prophetas constituit 2. Lectio quinta. Apud Sanctam Mariam de Portiuncula, intran-xi, 11 tibus fratribus semel ex more capitulum, cum unus ex eis defensionis cuiusdam tectus palliolo, se disciplinae non subderet, videns hoc vir sanctus in spiritu, qui in cella tunc orans sequester et medius erat inter eosdem fratres et Deum 8, vocari ad se fecit unum ex ipsis, cui et dixit: « Vidi, frater, diabolum super illius fratris inobedientis dorsum, collum eius tenentem adstrictum, qui tali sessore sub1 loh. 19, 19. 3 Respicitur Deul. 5, 5. S. BONAV. Leg. maior. 2 Cf. Sap. 1, 24 et 27. •13