S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

180 . S. BONAVENTURA. xii, 8 porem audientes converterent et ' obstinatorum mentes effica­iii, 3 cia ' virtuosa ' mollirent'. * Innotescente etenim apud mul­tos sublimi eius sanetoque proposito tam ex doctrinae sim­plicis veritate 1 quam vitae, coeperunt ipsius exemplo viri quidam ad poenitentiam animari et eidem, relictis omnibus, VI, 5 habitu vitaque coniungi, quos et 'Fratres Minores' vir humilis censuit appellari. Lectio tertia. III,4 Sane iam fratrum, üeo vocante, consummato senario, in, 6 cum pius eorum Pater et pastor * locum solitudinis nactus, in multa cordis amaritudine vitam deploraret ado­iui is lescentiae non sine culpa ' transact a m ', sibique ac proli, quam in Christo genueral 2, veniam postularet et gratiam, excessiva quadam in eum superveniente laetitia, certificatus est de remissione plenaria omnium delictorum, ' usque vide­licet ad quadrantem novissimum ' 3. Raptus deinde supra se ac in quoddam lumen viviiicum totus absorptus, quae circa se ac fratres futura erant, luculenter adspexit ; sicut ipse post­iv, 4 modum, 'Ordinis profectum' et dilatation em per Dei clementiam in proximo fieri debere praenuntians, ad con­iii, 7 fortationem pusilli gregis* familialiter reseravit. — * Paucis admodum elapsis diebus, quibusdam sibi c o liaerentibus hi, 8 aliis, cum iam ad duodenarium excrevissent, * disposuit Domini famulus cum illo simplicium coetu apostolicae Sedis adire praesentiam, ut praeostensam sibi a Domino nor­iui2imam vivendi, quam et 4 brevi sermone conscripserat HI, 9 * suppliciter et instanter exposceret eiusdem sacratissi­mae Sedis auctoritate plenaria confirmari. 1 Cf. S. Bonav., Comment, in Lucam, c. 17, n. 3; Opera, VII (1895), 4-26, ubi triplex Veritas recensetur, scilicet vitae, doctrinae et iustitiae. 2 Cf. 1 Cor. 4, 15; Officium, 17 lXa (p. 79-80). 3 Matth. 5, 26. * Cf. Luc. 12, 32.

Next

/
Oldalképek
Tartalom