S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

LEGENDA MINOR. II I. 181 Lectio quarta. Properante itaque ipso cum sociis iuxta propositum ui, 9 comparere conspectui Sum 111 i Pontificis, domirii scili­cet Innocent! i terti i ? praevenit eum dignatione clemen­tiae Bei virtus et sapientia Christus 1 suum per visiouem commonefaciendo Yicarium, ut supplicanti pauperculo et placidum daret auditum et beuignum praeberet assensum. * Yid i t namque in somnis Pontifex ipse Romanus Late- * III, 10 ranensem basilicam ruinae fore iam proximam, quam quidam homo pauperculus, modicus et despectus, proprio dorso submisso, ne caderet, sustentabat. * Cum igitur in famulo * in, 9 Dei sapien s contemplaretur antistes simplicis animi puri­tatem, mundi contemptum, paupertatis amorem, propositi perfeeti constantiam, animarum zelum ignitumque voluntatis sanctae fervorem: * « Yere», inquit, « hie est ille, qui opere * Hl, 10 ac doctrina Christi sustentabit Ecclesiam ». Proinde ad ipsum praecipuam ex tunc devotionem concipiens ac petitioni eius per omnia se inclinans, approbavit Regulám, dedit de poeni­tentia praedicanda mandatum, postulata tunc cuncta conces­sit ac plura se concessurum 4 in posterum ' liberaliter 4' iui 21 r e promisit. Lectio quinta. Fretus exinde gratia superna Franciscus Summique auc- iv, 1 toritate Pontificis, cum fiducia multa versus vallem Spoleta­nam iter arripuit, ut perfectionis evangelicae veritatem, quam mente conceperat et professione devoverat, facto perficeret et verbo doceret. * Mota quoque cum sociis * iv, 2 quaestione huiusmodi, utrum inter homines conversari, an ad loca solitaria se conferre deberent, cum per orationis in­stantiam divinum super hoc beneplacitum requisisset, su­1 Cf. I Cor. \ , 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom