S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

LEGENDA MINOR. I II. 175 publicae negotiations tumultu se subtrahens, * solitaria loca * I, 5 quaerebat, arnica moeroribus; in quibus cum gemitibus inenar­rabilibus incessanter intenderet, post longam precum instan­tiam, qua sibi perfectionis semitam a Domino postulabat ' ostendi', ad votum exaudiri promeruit. " I, 4 Lectio quarta. Una quippe dierum, dum sic sequestratus oraret, a p p a-1, 5 ruit ei Christus Iesus veluti cruci confixus, eidem tain efli­caciter ingerens evangelicum illud 1: Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequa­tur me, ut mentem ipsius intrinsecus et incendio dilectio­nis adureret et absinthio compassionis impleret. Nam et ad praemissae visionis contuitum liquefacta est anima eius, et memoria passionis Christi visceribus cordis ipsius adeo impressa medullitus, ut et crucifix i Domini plagas oculis mentis ' interius ' quasi iugiter cerneret et vix exterius a " i, 6 lacrimosis gemitibus continere valeret. Igitur cum iam pro dilectione Christi Iesu omnem substantiam domus suae quasi nihil reputando despiceret , thesaurum sentiebat se repperisse absconditum pretiosumque margaritae 2 fulgo­rem, quorum desiderio tractus, sua disponebat cuncta distrahere divoque mercandi modo negotiationem munda­nam in evangelicam commutare. Lectio quinta. Egressus itaque semel ad meditandum in agro, cum de- II, I ambularet iuxta ecclesiam quamdam Sancti Damiani, quae minabatur prae nimia vetustate ruinam, et instigante se Spiritu, earn dem causa orationis intrasset, prostratus ante 1 Cf. Matth. 16, 24. 13, 44-46. 2 Respiciuntur Cant. 8, 7, et Matth.

Next

/
Oldalképek
Tartalom