S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

176 . S. BONAVENTURA. Ii, 1 imaginem Crucifixi, non modica fuit in orando consolation is suavitate repletus. Cumque* lacrimosis oculis intenderet in dominicam crucem, vocem de ipsa cruce ad se miro quodam modo dilapsam corporeis audivit auribus ter dicentem : «Fran­cisce, vade, repara domum meam, quae, ut cernis, tota de­struitur!». Ad cuius stupendae vocis commonitionem mi­riiicam vir Dei primum quidem perterritus, dehinc gaudio et admiratione repletus, protinus exsurrexit, totum se re­colligens ad periiciendum mandatum de reparanda materia­lis ecclesiae domo, licet principalis intentio verbi ad earn ferretur, quam Christus sui sanguinis acquisivit pretioso commercio, sicut eum Spiritus sanctus edocuit, et ipse post­modum sibi familiaribus revelavit. Lectio sexta. II, L Mox cunctis, ut potuit, pro Christi amore distractis, ec­clesia e praefatae sacerdoti pauperculo ad ipsius reparationem et pauperum usum pecuniam obtulit, et quod eum ad tempus secum morari permitteret, suppliciter requisivit. Acquie­scente autein illo de mora, sed timore parentum recusante pecuniam, verus ille iam pecuniarum contemptor, in quamdam fenestram pondus metalli proiciens, abiectum velut pulverem ii, 2 vilipendit. — Sentiens autem, ex hoc adversum se patris concitatum esse fur or em, ut irae locum daret, diebus aliquibus in quadam occulta fovea ieiunaus, orans et lacri­mans latuit, tandemque spirituali quadam completus laetitia et virtute inclutus ex alto \ exterius iiducialiter prodiit et civitatem constauter intravit. Quem cum iuvenes cernerent facie squalidum et mente mutatum ac per hoc alienatum pu­tarent a sensu lutoque platearum velut stultum impeterent et clamo r o sis ei vocibus insulta rent, famulus Domini nulla prorsus fractus aut mutatus iniuria, ut surdus in omnibus pertransibat. 1 Cf. Luc. 24, 49.

Next

/
Oldalképek
Tartalom