S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

LEGENDA MAIOR. MIRACULA IX. 165 integre reparavit. — * Viro etiam cuidam de Monte Ulmi m c * in M a r c h i a consolida v i t vomer e m in frusta con fractu m. 4. In S a b i n e n s i dioecesi 1 vetnla quaedam octogenaria 182 erat, cuius filia moriens lactentem infantulum dereliquit. Cum igitur anus pauper cula plena esset inopia et vacua lac te, nullaque esset mulier, quae sitienti parvulo lactis stillicidium, iuxta quod exigebat necessitas, erogaret, quo se verteret, vetula penitus ignorabat. Debilität o vero in­fantulo, nocte quadam omni humane destituta subsidio, ad beati Patris Francisci auxilium implorandum, lacrimarum imbre perfusa, tota se mente convertit. Affuit statim in­nocentis amator aetatis: «Ego», inquiens, «sum Franciscus, o mulier, quem cum tantis lacrimis invocasti. Pone », ait, « mammas tuas in ore pueruli, quoniam abundanter tibi lac Dominus dabit ». Imple v i t anus Sancti rnandatum, et statim octogenariae mammae lactis copiam effuderunt. Innotuit omnibus mirabile Sancti donum, multis tam viris quam mulieribus accelerantibus ad videndum. Et quia quod testa­bantur oculi, lingua irnpugnare non poterat, excitabantur omnes ad laudandum Deum in Sancti sui virtute mirabili et ama bili pietate. 5. Apud Scopletum 2 vir et uxor, unicum habentes 158 filium, quotidie ilium velut hereditarium opprobrium deplora­bant. Brachiis siquidem collo connexis, iunetisque genibus 3 pectori, et pedibus natibus * alligatis, non hominis proles, sed monstrum quoddam potius videbatur. Vehementiore mu­lier ex hoc afflicta dolore, crebris gemitibus clamabat ad Christum sancti Francisci auxilium invocando, ut infelici sibi et in tali opprobrio constitutae succurrere dignaretur. Nocte igitur quadam, cum propter huius modi tristitiam tristis earn somnus arriperet, apparuit ei sanctus Franciscus, piis 1 Suburbicaria in montibus Sabinis. 2 «Scoppito » non longe ab Amiterno ; v. num. 3. 3 In III Cel., 158, erronee: manibus. 4 Ibid., item perperam : manibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom