S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
166 . S. BONAVENTURA. in c 158 earn affatibus mulcens, insuper et suadens, quod ad locum propinquum suo nomini dedicatum deferret puerum, ut ex aqua putei loci illius in nomine Domini 1 superfu s u s, plenam reciperet sospitatem. Negligente autem illa Sancti adimplere mandatum, secundo replica vi t id ipsum. Tertio quoque apparens, mulierem cum puero usque ad ianuam dicti loci praeambulo ducatu perduxit. Super ven i e n t e s autem nobiles quaedain matronae devotionis causa ad locum praedictum, eis a muliere praefata diligenter exposita vision e, una cum ipsa puerum fratribus praesenlarunt, et haurientes aquam de puteo, earum nobilior propriis manibus lavit infantem. Statim puer, omnibus membris ad sua loca productis, sanus apparuit, et magnitúdó miraculi omnibus admirationem induxit. 5a. Additio posterior. — Apud Segusiam 2 iuvenis quidam de Riparolio, Ubertinus nomine, Ordinem Fratrum Minorum ingressus, novitiatus sui tempore, horridi cuiusdam perturbatione pavoris incurrit amentiam totiusque dextrae partis paralysis morbo gravissimo auditum et linguam cum motu amisit et sensu. Cum autem sie miserabilis, non sine fratrum multa moestitia, per plures dies in lectulo decubasset, beati Francisci solemnitas supervenit, in cuius vigília, concesso sibi aliquo lucido intervallo, pium patrem, licet voci informi, corde tarnen fideli, prout poterat, invocabat. Hora vero matutinali fratribus omnibus in ecclesia laudibus divinis intentis, ecce, beatus pater, habitu fratrum indutus, in infirmariae loco praefato novitio adstitit, lumenque non modicum in hdbitaculo illo refulsit 8. Et extensam 1 Ps. 19, 2 Vulgo i Susa ® in Pedemontio, ubi est etiam « Rivarolo Canavese». — Cf. alias Additiones supra, in VII, 7a (p. 155) et in Vita, III, 9a (p. 26-27). 3 Cf. Act. 12, 7; tunc ibid., 26, 1.