S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
164 . S. BONAVENTURA. ni C 189 2. In Hispania apud Sanctum Facundum 1 viri cuiusdam cerasum arefactam ad virorem frondium, florum * 190 et fructu u m contra spem mirabiliter revocavit. — * Incolas quoque terrae apud Villám Silos a vermium peste corrodentium vineas circumquaque miraculo so suffragio * 191 liberavit. — * Sacerdotis cuiusdam iuxta Palentiam horreum quoddam, quod vermibus frumentariis reple r i quolibet anno solitum fuerat, sibi fideliter commendatum pe* 192 nitus expurgavit. — * Terram quoque domin i cuiusdam de Petra mala in regno Apu lie sibi suppliciter commendatam ab odiosa peste bruchorum penitus servavit indemnem, cum tarnen in circuitu omnia essent praedicta pestilentia devorata. 183 3, Vir quidam, Martinus nomine, cum longe a castro suo boves minasset ad pascua, crus unius bovis casu quodam sie fuit desperate confractum, ut nihil esset sibi de remedio aliquo cogitandum. Dum autem pro decoriatione foret sollicitus et instrumentum, cum quo id facérét, non haberet, domum reversus, beato Francisco bovis curam reliquit ipsum que fideli Sancti custodiae fiducialiter commendavit, ne ante suum reditum devoraretur a lupis. Summo ilaque mane ad bovem in silva relictum cum exeoriatore reversus, pascentem ipsum ita reinvenit incolumem, quod nequaquam fractum crus ab altero discernebat. Gratias egit bono pastori, qui diligentem de bove suo curam habuit et medelam donavit. — Succurrere novit humilis Sanctus omnibus invocantibus ipsum, nec quantumeumque parvas necessitates 184 hominum dedignatur. — Nam viro cuidam de Ami tern o 2 * 185 iumentum restituit furto sublatum. —* Mulieri cuidam de Interduco 3 catinum novum in multas partes casu divisum 1 Vulgariler «Sahagun» in Hispania, uti duo oppida sequentia. a Villa Silos» (ut conicirnus) in territorio Palentino et «Palencia ». 2 Oppidum supra Aquilam in Aprutio, nunc deslructum ; v. num. 5. 3 « Antrodoco » inter Reate et Aquilam.