S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
LEGENDA MAIOR. MIRACULA IX. 161 ad festum vocati con ven er an t sacerdotes — beato Francisco humiliter se devovit, tria, sicut ter vocem audierat, vota vovens l, quod scilicet festum ipsius coleret, quod ad illám in qua tunc erat ecclesiam in festő veniret et quod Sancti corpus personaliter visitaret. Mirum certe relatu! Uno emisso voto, unus de digitis factus est liber, ad secundi emissionem solutus est alius, sed tertio facto voto, laxalus est tertius et postmodum tota manus nec non et altera subsequenter, populo, qui iam multus advenerat, Sancti clementiam devotissime implorante. Sic homo pristinae redditus libertati, per se ipsum instrumenta deposuit, cunctis laudantibus Deum 2 virtutemque Sancti mirificam, qui tam mirabiliter percutere poterat et sanare. Ipsa vero instrumenta usque hodie coram altari, ad honorem beati Francisci fabricato ibidem, in memóriám facti dependent. — Plura quoque illic et in locis vicinis patrata miracula et Sanctum in caelis ostendunt eximium et Cesium ipsius in terris venerabiliter excolendum. 2. In civitate quoque Cenomanensi 3, dum in solemnitate HI C IOO sancti Francisci mulier quaedain manus ad colum extend eret et digitis apprehenderet fusum 4, obrigescen tibus manibus, coeperunt digiti magnis ardoribus cruciari. Igitur poena docente, Sancti recognoscens virtutem, corde compuncta cucurrit ad fratres. Cumque pro salute ipsius devoti fili i sancti Patr i s clementiam preca r e n t u r, incolumis effecta est statim, nec aliquid laesionis remansit in manibus, nisi ad facti memóriám solum vestigium combusturae. — Simili etiam modo in Campania Maiore 5 101 1 Cf. i Reg. I, 11. 2 Cf. Luc. 2, 13. 3 tLe Mans» in «départ. Sarthe ». 4 Cf. Prov. 31, 19. 5 Non liquet, utrum designetur Campania (Champagne) Franciae, an Campania Neapolitana, olim Felix agnominata; v. supra, VII, 3. S. BONAV. Leg. maior. 11