S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

162 . S. BONAVENTURA. * ni c 102 mulier quaedam, et * in Villa Oleti 1 mulier altera et * 103 * in castro Pill ei 2 tertia, dum beati Patris festum eele­brare contemnerent, praevaricantes primum mirabiliter sunt punitae, sed postmodum poenitentes per sancti Fran­cisci merita sunt mirabilius liberatae. 129 3. Miles quidam de Burgo in provincia Massae 3, beati Francisci operibus et miraculorum signis impudentissime detrahebat. Inferebat multa opprobria peregrinis ad ipsius memóriám venientibus et contra fratres publica garriebat in­sania. Cum autem semel Sancti Dei gloriam impugnaret, addidit super peccata sua blasphemiam detestandam : « Si verum est», inquit, « quod Franciscus iste sit sanctus, gladio cadat hodie corpus meum ; si vero sanctus non est, evadam incolumis». Non distulit ira Dei condignum inferre suppli­cium, cum iam facta fuisset eius oratio in peccatum 4. Mora enim modica interiecta, dum blaspbemus nepoti suo inferret iniuriam, accepit ille gladium et patrui visceribus cruentavit. Eodem die mortuus est sceleratus, inferni manci­pium et filius tenebrarum, ut ceteri discerent miranda Fran­cisci opera non blasphematoriis verbis impetere, sed de­votis laudibus honorare. 128 4. Iudex quidam, nomine Alexander, dum a beati Francisci devotione, quos poterat, venenata lingua retra­heret, divino iudicio lingua privatus, per sex annos ob­mutuit. Qui cum in eo quo peccaverat, torqueretur, alta poenitudine revocatus, dolebat, se contra Sancti miracula obla­trasse. Itaque non perstitit misericordis indignatio Sancti, sed poenitentem ac se humiliter invocantem, restituta loquela, recepit ad gratiam. Ex tunc linguam blasphemam consecra­vit laudibus Sancti, devotionem simul et disciplinam re­cipiens per flagellum. 1 Fortasse Oletum, hispane «Olite»; an legendum «in Valle Oleti», hispane «Valladolid»? 2 «Piglio» non longe ab Anagnia; supra, VII, 7. 3 Cf. supra, in Vita, X, 2 et in Mirac., V, 2. 4 Cf. Ps. 108, 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom