S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
PRAEFATIO
XVIII S. BONAVENTURA. LEGENDA MAIOR. sunt inagis theologicae et speculativae, talesque sunt quoque partim recapitulationes, quas in aliquot capitulorum ílnibus subiunxit l. Apud scriptores modernos paulatini invaluit sententia®, propositum ac finem praecipuum Leg. maioris scribendae fuisse, ut pacem conciliaret inter Ordinis íactiones adversas et acriter litigiosas, strictiorem laxioremve Regulae observantiam strepitose propugnantes. Ast sententia ista, quamvis maximo honori esset S. Bonaventurae, valde est temperanda, quinimmo, ita absolute et crude enuntiata, est abnuenda. In primis moderna est hypothesis, nullo in testimonio antiquo ac lido innixa 3. Nititur econtra 111 alia admodum exaggerata sententia, iam , an. 1260, et antea, luctas graves et publicas passim in Ordine desaevisse inter factiones hostiliter adversarias: «Spirituales »> et «laxiores » Fratres. Si aderant discrepantiae (quod concedendum), tunc tarnen deerant pugnae; et si tales in valde paucis provinciis forte elTerbuerant, Or din em non conturbabant ita, ut propterea opus esset S. Francisci Legendás renovare aut mutare. Ipsa quidem moderatio quae Leg. maiorem laudabiliter pervadit, opinamento illi, quod paraclironismus est dicendum, fucum aliquem tribuere valet; sed temperantia ista rectius et verius repeti debet e tota psychologia S. Bonaventurae, 1 Videas V, 12; VI, 9, 11; VII, 13; VIII, 5, 6, It; IX, 9; X, 2, 3; XI, I, 2, 4, 6, 14; XII, 8, 12; XIII, 1, 2, 3, 5, 7, 9, 10; XIV, 4; XV, 1, 8; Mirac. I, 5; IV, 5; X, 8-9. Cf. p. xivsq. 2 Orta est praesertim ex hyperbolice et nimis dramatice dictis a P. Sabatier, Vie de S. Frangois , Paris 1894 (et dein saepius) p. LVISS., LXVIISS., LXXXISS.; v. eiusdem operis edition definitive, Paris 1931, 494 ss, 505 ss. Cf. etiam ap. S. Bonav. Opera, X, 54. 3 In sola Leg. min., VII, 4 (209 s.), S. Franciscus moriens, inter alia, suis Fratribus mutuam «pacem » recommendavit; v. Leg. maior, XIV, 5; II Cel., 21 6; I Cel., 108.