S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

160 . S. BONAVENTURA. ILL C 181 nignissimus Pater, vestimentis gloriae candidatus, dnlcibus­q u e affatibns alloqui coepit eam dem: « Sarge », inquit, «filia benedicta, surge, ne timeas!», et apprehensa manu ipsius, allevans earn 1, disparuit. Ipsa vero per cellulam suam hue atque illuc se convertens, putabat se visum vi­dere 2; usquequo ad clamorem ipsius apportato iam lumine, perfecte se sentiens per servuni Dei Franciscum esse sa­nalam, cuncta, quae acciderant, per ordinem enarravit. IX. — De non servantibus festum et inhonorantibus Sanctum. 1. In Pictaviae partibus, in villa quae Symo 3 dici­tur, sacerdos quidam, Reginaidus nomine, beato Fran­cisco devotus, festum ipsius parochianis suis indixerat solemniter celebrandum. Unus autem de populo, ignorans Sancti virtutem, sui parvipendit sacerdotis mandatum. Egressus autem foras 4 in agrum, ut ligna succideret, cum se praeparasset ad opus, vocem audivit liuiusmodi ter dicentem 5 : «Festum est; operari non licet». Verum, cum nec imperio sacerdotis nec supernae vocis oraculo servilis temeritas frenaretur, addidit divina virtus ad glo­riam Sancti sui sine mora miraculum et flagellum. Mox enim, ut furcam una manu iam tenens, alteram cum ferreo instrumento levavit ad opus, sie divina virtute utraque man us utrique instrumento cohaesit, ut ad neutrius di­missionem digitos aliquatenus relaxare valeret. Ex quo stupefactus nimis, et quid ageret nesciens, ad ecclesiam, multis undique ad videndum prodigium concurrentibus, properavit. Ubi mente compunctus ante altare, quodam ex assistentibus sacerdote inonente — plures quippe 1 Cf. Act. 23, 19 et Marc. 9, 26. 2 Act. 4 2, 9. 3 Alias «de Symonio », «Le Simon», decanatus Maroiii (Ma­reuil), tunc dioeceseos Pictaviensis (Poitiers), ab an. 1317 Lucio­nensis (Lugon). 4 Luc. 22, 62. 5 Act. 9, 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom