S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

LEGENDA MAIOR. MIRACULA VIII. 189 Sancto Severino, totus leprosus, voto emisso, et ad se­pulcrum Sancti delatus, meritis ipsius lepra mundatus est. — Habuit quidem Sanctus supra huiusmodi morbo cu­rando praecellentem virtutem, pro eo quod humilitatis et pietatis amore leprosorum obsequiis semetipsum hu­militer deputarat \ 6. Nobilis quaedam mulier, Rogata nomine, in episco­III C 148 patu Során o 2, per viginti tres annos fluxu fűit sanguinis fatigata, sed et a quam pluribus medicis quam plurima mala perpessa, prae nimietate quidem languoris saepius videbatur mulier exspirare; sed et si quando fluxus huiusmodi stringebatur, tumescebat corpore toto. Audiens autem quem­dam puerum Romano sermone canentem miracula, quae Deus per beatum Franciscum fuerat operatus, nimio dolore commota, tota prorupit in lacrjmas sicque intra se fide accensa dicere coepit: «0 beate Pater Francisco, qui tantis coruscas miraculis, si me digneris ab hac aegritudine libe­rare, magna tibi accrescet gloria, quoniam adhuc tantum miraculum non fecisti». Quid plura? His dictis, sensit se beati Francisci meritis liberatam. — Filium quoque ipsius, Mari um nomine, qui brachium habebat contractum, sanctus Franciscus, voto ad ipsum emisso, sanavit. — * Feminam * 149 etiam quamdam de Si cilia per septennium fluxu sanguinis fatigatam beatus Christi signifer sanam fecit. 7. In urbe Romana Praxedis quaedam nomine, reli- isi giositate fa mos a, quae a tenella aetate propter aeterni Sponsi amorem arcto se carcere per quadraginta iam fere annos abdiderat, apud beatum Franciscum gratiam prome­ruit specialem. Nam cum die quadam pro rebus opportunis solarium suae cellulae c o n scendisset, et impulsione phanta­stica corruens, confractum haberet pedem cum crure et humerum a positione debita sequestra t u m, apparuit ei be­1 Vide Vitam , I, 5 et 6 ; II, 6. 2 a Sora » ad fluvium Lirim in Latio ; v. etiam supra, III, 9 et 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom