S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

LEGENDA MAIOR. MIRACULA VIII. 157 deret et loquelam ». Et adiecit: «Yoveo Deo, quod si hoc sanetus Franciscus dignabitur operari, propter amorem suum huic puero expensas conferam, donec vivet. Mirum certe! Subito lingua crevit et locutus est, dicens: « Gloria Deo et sancto Francisco, qui mihi loquelam praebuit et auditum !». 2. Frater lacobus de Iseo 1, cum puerulus esset in m c 109 domo paterna, rupturam incurrit corporis valde gravem. Superno vero afflatus Spiritu, licet esset iuvenis et infir­mus, Ordinem sancti Francisci devotus intravit, nulli tarnen, qua urgebatur, infirmitatem detexit. Factum est autem, cum corpus beati Francisci transferretur ad locum, ubi pretiosus sacrorum ossium eius nunc thesaurus est conditus 2. af­fuit et tunc dictus Frater translationis gaudiis, ut glorificati iam Patris sanetissimo corpori honorem debituin exhibe­ret. Et appropinquans tumbae, in qua ossa sacra fuerant collocata, prae devotione spiritus sacrum tumulum com­plexatus, subito, miro modo ad loca debita partibus revocatis, sanum se sen sit, succinctorium deposuit et ex tunc ab omni dolore praeterito liber fuit. — Ab infirmitate quoque consi­mili frater Barthol us de Eugubio, frater Angelus de Tu der to, Nicolaus sacerdos de Ciccano 3, lo­an n e s de Sora 4, vir quidam de Pisis et alius de Castro Cisternae 5, Petrus quoque de Sicilia 6 et homo quidam de c.astro Spelli 7 iuxta Assisi um et quam plures alii per Dei misericordiam et beati Francisci merita exstite­runt mirabiliter liberati. 3. In Maritima 8 mulier quaedam mentis alienationem 152 per quinquennium passa, visu et auditu privata est, indumenta dilaniabat dentibus, ignis et aquae periculum non timebat et caduci morbi ad summum ineurrerat horribilem passionem. 1 «Iseo » ad lacum homonymum in provincia ßrixiae (Brescia). 2 Cf. supra, XV, 8 et Mirac., II, 8. Ä «Ceccano». Cf. plura in 111 Cel., 14 2. 4 Ibid., 114, tunc ibid., HO. 5 Ibid., 111. 6 Ibid., 115. 7 Ibid., 113. 8 In Latio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom