S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
1<152 S. BONAVENTURA. in c 106 ciosum, gratias agens ' Reginae misericordiae quae per beati Francisci merita ipsius dignata fuerat misereri. VII. — De caecis illuminatis. lie 1. In conventu fratrum Mino rum de Neapoli, cum quidam frater, Robertus nomine, caecus annis plurimis exstitisset, crevit in oculis eius caro superflua, motum et usum impediens palpebrarum. Cum igitur fratres forenses, ad diversas mundi partes tendentes, ibidem plurimi convenissent, beatus Pater Franciscus speculum obedientiae sanctae, ut eos miraculi novitate liortaretur ad iter, praedictum fratrem, ipsis praesentibus, tali modo curavit. Iacebat nocte quadam frater Robertus praedictus aeger ad mortem, iamque sibi fuerat anima commendata, cum, ecce, adstitit ei beatus Pater cum tribus fratribus omni sanctitate perfectis, videlicet sancto Antonio, fratre Augustino 1 et fratre Iacobo de Assisio 2, qui sicut eum perfecta fuerant secuti, dum viverent, ita et ipsum alacriter comitabantur post mortem. Accipiens cultellum, sanctus Franciscus carnem superfluam resecavit, lumen restituit pristinum et a mortis eum fauce reduxit, dixitque illi : «Fili Roberte, gratia, quam tecum feci, Signum est fratribus ad remotas nationes euntibus, quod ego praecedam eos et ipsorum dirigam gressus. Yadant », inquit, «gaudenter et iniunctam obedientiam alacri animo exsequantur ». 118 2. Apud Thebas in Romania 3 mulier caeca vigiliam sancti Francisci in pane tantum et aqua ieiunans, ad ecclesiam fratrum Minorum summo mane festivitatis a viro suo perducta est. Quae, dum Missa celebraretur, in elevatione corporis Christi oculos aperuit, clare vidit, devotissime adoravit. In ipsa vero adoratione voce magna proclamans : 1 Cf. supra, Vita, XIV, 6. a Yide ibid., lin. 3-6; nam traditur Frater ille fuisse; cf. Th. Celanensis, Vita I, n. 110, p. 122, nota 10. 3 Cf. supra, Mirac., V, 1.