S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
LEGENDA MAIOR. MIRACULA VII. 153 « Gratias », inquit, « Deo et Sancto eius, quia video corpus . Christi», omnibus, qui aderant, in vocem exsultationis conversis. Post sacrorum expletionem reversa est mulier in domum suam cum gaudio spiritus et lumine oculorum. Exsultabat quidem mulier, non solum quia lucis corporeae recuperarat aspectum, verum etiam, quia Sacramentum illud mirificum, quod est lumen animarum verum et vivum, respectu primario per beati Francisci merita, fidei sufl'ragante virtute, meruerat intueri. 3. In Campania puer quidam quatuordecim annorum de mc H9 castro P o p h i s 1 subita vexatus angustia, sinistrum oculum amisit ex toto. Passionis acerbitas sic de loco suo propulit oculum, quod per octo dies extra, nervo relaxato, longitudine digiti unius ad maxillas dependens, pene aridus est effectus. Sed cum sola superesset abscissio, et a medentibus foret penitus desperatus, pater eius ad auxilium beati Francisci tota se mente convertit. Non defuit ille indefessus miserorum adiutor precibus supplicantis. Nam oculum aridum mirabili virtute in locum suum pristinumque vigorem restituit et lucis optatae radiis illustravit. 4. In eadem provincia apud Castrum 2 magni ponderis 120 lignum ex alto proruit, et cuiusdam sacerdotis caput gravissime quassans, sinistrum oculum excaecavit. Qui, humi deiectus, coepit alta voce sanctum Franciscum luctuose clamare, dicens : « Succurre, Pater sanctissime, ut ad festum tuum ire valeam, sicut fratribus tuis ire promisi!». Erat enim vigilia Sancti. Qui statim exsurgens, peroptime liberatus, in vocem prorupit laudis et gaudii, et circumstantes omnes, qui eius miseriae condolebant, in stuporem convertit et iubilum. Ivit ad festum, narrans omnibus, quam in se expertus fuerat clementiam et virtutem. 1 Cf. supra, Mirac., III, 2 ; p. 137. 2 Scilicet Volscorum, « Castro dei Volsci », non longe a Pophis.