S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

LEGENDA MAIOR. MIRAGULA VI. 151 4. Apud Vit erbium partui propinqua mulier morti pro­ill C 98 pinquior censebatur, visceralibus tormentata doloribus et tota calamitosa infortuniis mulierum. Cumque, naturae succum­bente virtute, omnis deficeret artis industria, invocato beati Francisci nomine, liberata confestim mulier, partum salu­briter terminavit; sed assecuta quod voluit et oblita be­neficii, quod accepit honori Sancti non deferens, die natalis ipsius ad opera servilia 1 manus extendit. Et ecce, subito dextrum brachium ad laborem extensum inflexibile remansit et aridum. Quod cum studeret ad se revocare cum altero, ultione consimili et illud ex áruit. Timore igitur divino correpta, mulier redintegra vit votum usumque membrorum» quem propter ingratitudinem amiserat et contemptum, per misericord is et humilis Sancti merita, cui se iterato devovit, recuperare promeruit. 5. Mulier quaedam de partibus A r e t i n i s, cum per sep- 106 tem dies partus discrimina sustineret, et iam in nigredinem versa, desperata esset ab omnibus, voturn fecit beato Fran­cisco et eius coepit moriens auxilium invocare. Emisso autem voto, celeriter obdormivit viclitque in somnis 2 beatum Fran­ciscum se dulciter alloquentem ac requirentem, utrum faciem ipsius agnosceret, et an antiphonam illam Virginis gloriosae : «Salve, Regina misericordiae » 3 sei ret ad hono­rem eiusdem Virginis recitare. Qua respondente, se habere notitiam de utrisque : «Incipe », ait Sanctus, «antiphonam sacram, et antequam com pleas, paries cum salute». Ad hanc vocem evigilavit mulier et cum timore coepit dicere : «Salve, Regina misericordiae ». Cumque illos ' misericordes oculos ' 4 precaretur ' fruetumque ' commemoraret uteri virginalis, continuo cunctis liberata pressuris 5, infantem peperit spe­1 Cf. Levit. 23, 7. 2 Gen. 28, 12. 3 Cf. Thomas de Celano, Vita II, n. 198 (p. 194, nota 2). Est notissima antiphona, cuius initio vox Mater inserta fuit saeculo XVI. 4 Ita in dicta antiphona. 5 Cf. loh. 16, 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom