S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

1<150 S. BONAVENTURA. HI C 96 fuerat Sanctus quandoque praecinctus. Mox, ut super dolentem posita chorda fuit, omnis facillime solutus est dolor, mortis causa mortuus foetus emissus, pristina sanitas restituta. 97 3. Cuiusdam de Carvio 1 nobilis viri uxor, Iuliana nomine, pro filiorum morte annos trahebat lugubres efc con­tinue infelices deplorabat eventus, pro eo quod omnes quos cum pressura 2 portaverat Alios, modico interiecto tempore, cum velieinentiore dolore sepullurae tradiderat. Cum igitur quatuor mensium conceptum haberet in utero magisque propter eventus praeteritos de conceptae prolis sollicita­retur obitu quam de ortu, beatum Patrem Franciscum pro vita nondum nati foetus fideliter precabatur. Ecce autem, nocte quadam dormienti sibi mulier quaedam apparebat in somnis, formosum puerulum gestans in manibus, illumque laetissime offerebat eidem. Cum vero ilia recipere recu­saret, quem statim formidabat amittere, mulier ilia sub­iunxit; «Secure suscipias, quia quem, tuo moerori com­patiens, sacer mittit Franciscus, vita vivet et sospitate gaudebit ». Statim evigila n s mulier, intellexit per ostensam sibi caelitus visionem, beati Francisci sibi adesse suffra­gium, et ex tunc abundantiore completa laetitia, pro su­scipienda prole iuxta promissum multiplica vit preces et vota promisit. Impletum est denique tempus pariendi, et peperit 3 femina masculum, qui iuvenilis robore florens aeta­tis, tamquam per beati Francisci merita fomentum susci­peret vitae, incitamentum parentibus praebuit ad Christum et Sanctum eius devotioris 1 affectus. — Simile quiddam 99 huic in Tiburis civitate beatus Pater effecit. Cum enim mulier quaedam filias plurimas peperisset, desiderio prolis fatigata virilis, apud sanctum Franciscum preces inge­minavit et vota. Concepit igitur eius meritis mulier ilia, et geminos ei parere dedit qui pro uno fuerat exoratus. 1 «Calvi dell'Umbria ». 3 Luc. 57. 2 Cf. loh. <16, 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom