S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

LEGENDA MAIOR. M1RAGÜLA IV. 149 VI. — De liberális a periculo partus. 1. Comitissa quaedam in Sclavonia, sicut nobilitate ni C 95 illustris, sic et aemula probitatis, erga sanctum Franciscum devotione flagrabat, erga Fratres vero sedula pietate. Tempore partus duris pervasa doloribus, tanta fűit molestata angustia, ut prolis futurus ortus praesens videretur matris occasus. Non videbatur infantem eniti posse ad vitám, nisi exspiraret e vita, nec tali nisu parere, sed perire. Subvenit cordi eius sancti Francisci fama, virtus et gloria, excitatur fides, inflam­matur devotio. Convertit se ad auxilium efficax, ad fidum amicum, ad devotorum solatium, refugium afflictorum : « Sancte Francisce», inquit, « pietati tuae supplicant omnia ossa mea 1, et mente voveo quod explicare non possum». Mira celeritas pietatis ! Finis dicendi finis fuit dolendi, parturiendi meta, pariendi princípium. Statim enim omni cessante pressura, partum edidit cum salute. Non fuit immemor voti, non pro­positi refuga. Ecclesiam quamdam pulcram construi fecit et constructam ad Sancti honorem fratribus assignavit. 2. In partibus Roman is mulier quaedam, Beatrix 96 nomine, vicina partui, cum per dies quatuor foetum in ventre portaret exstinctum, multis infelix agitabatur angustiis et exitialibus doloribus urgebatur. Mortuus foetus matrem coge­bat ad mortem, et nondum in lucem proditum abortivum, publicum matris periculum pariebat. Tentabat medicorum auxilium, sed omne humánum remedium laborabat in vanum. Sic de primis maledictionibus 2 copiosius aliquid declinarat in miseram, ut, sepulcrum facta conceptus, sepulcrum pro certo proximum exspectaret. Fratribus tandem Minoribus per internuntios tota se devotione committens, suppliciter aliquid de sancti Francisci reliquiis fide plena poposcit. Contigit, nutu divino aliquantulum inveniri de chorda, qua 1 Ps. 34, 10. 2 Cf. Gen. 3, 16.

Next

/
Oldalképek
Tartalom