S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
LEGENDA MAIOR. MIRACULA V III. 141 8, Bartholomaeus, Gaietanus 1 cívis, cum ad conhi c 59 structionem cuiusdam ecclesiae beati Francisci non modicum desndaret, ruente trabe quadam inflrmiter posita eius que opprimente cervicem, fűit graviter conquassatus. Ipse vero mortem sibi sentiens imminentem, uti erat vir fidelis et pius, a quodam fratre viaticum postulavit. Quod frater ille tam celeriter afferre non valens, quia mori subito credebatur, beati Augustini verbum 2 protulit, dicens ei : « Crede, et manducasti». Sequenti vero nocte beatus Franciscus cum undecim fratribus illi apparuit, et inter ubera portans agniculum, ad lectum eius accessit vocavitque ilium ex nomine, dicens: « Bartholomaee, noli timere, quia non praevalebit adversum te inimicus, qui te in meo servitio voluit impedire. Hie est Agnus, quem tibi dari petebas, quem et propter bonum desiderium suscepisti, cuius etiam virtute consequeris utriusque hominis sospitatem». Et sic per vulnera manum ducens, ad opus, quod coeperat, eum redire praecepit. Qui valde mane consurgens, et his qui eum seminecem reliquerant, incolumis et laetus apparens, admirationem intulit et stuporem, sed et ipsorum mentes ad beati Patris reverentiam et amorem tam exemplo sui quam Sancti miraculo excitavit. 9. Quidam de Castro C epe rani 3, nomine Nicolaus, in 56 manus inimicorum crudelium incidit die quadam. Qui crudelitate ferali vulneribus eum super vulnera concidentes, usque adeo super miserum saevierunt, donee vel exstinctum crederent, vel protinus exstinguendum. Clamaverat autem Nicolaus i praedictus, cum primos ictus exciperet, alta voce : «Sancte Francisce, succurre mihi ! sancte Francisco, adiuva me ! ». Hanc vocem a remotis audier unt quam plurimi, licet auxilium ferre non possent. De portatus tandem domum, totus suo sanguine volutatus, fiducialiter asserebat, se mortem ex illis vulneribus non visurum 4 nec etiam se tunc sentire 1 Cf. supra, in Vita, XII, 6. 2 In loh. Evang., tract. 25, n. 12. 3 « Ceprano » ad Lirim fluvium. 4 Luc. 2, 26.