S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
1<172 S. BONAVENTURA. ill C 56 dolores, quoniam sanetus Franciscus sibi succurrerat, et ut poenitentiam ageret \ a Domino impetrarat. Quod et sequens conflrmavit eventus; nam lotus a sanguine, continuo contra humanam spem exstitit libera tus. 6i 10. Filius cuiusdam nobilis in Castro Sancti Geminiani 2, valido languore, detentus omnique ulterius desperat us salute, ad extremum usque perductus est. Rivus etenim sanguinis emanabat ab oculis eius, sicut ex vena brachii assolet ebullire, ceterisque propinquae mortis veris indiciis in reliquo corpore apparentibus, iudicabatur pro mortuo, sed et prae debilitate spiritus et virtutis, sensus et motus usu privatus, visus est penitus emigrasse. Congregatis autem ex more ad planctum parentibus et amicis, ac de sola agentibus sepultura, pater ipsius, fiduciam habens in Domino, concito gressu ad ecclesiam cucurrit beati Francisci, quae in eodem erat Castro constructa, et cingulo suspenso ad guttur, cum omni humilitate se prostravit in terram. Sicque vota vovens et multiplicans preces, suspiriis et gemitibus meruit apud Christum sanctum Franciscum habere patronum. Reversus itaque statim pater ad filium et sanitati restitutum inveniens, luctum in gaudium commutavit. 11. Simile quiddam meritis Sancti operatus est Dominus* circa puellam quamdam in Cathalonia de villa, nomine * 52 Tha marit et circa aliam * de An con a, quas, cum essent prae nimietate aegritudin i s in ultimo spiritu constitutae, beatus Franciscus, fideliter a parentibus invocalus, perfectae continuo restituit sanitati. 187 12. Clericus quidam de Vico Albo 5, nomine Matthaeus, veneno mortifero bibito, in tantum fuit gravatus, quod loqui aliquo modo non valens, solum finalem exitum exspectabat. Sacerdos quidam, ut sibi confiteretur, admonuit et verbum 1 Cf. Marc. 6, 12. 2 « Caslel San Gimignano » in Tuscia. 3 Prov. 16, 4. 4 Ad oram maris Iberici. 5 * Viealvi » non longe a « Sora » ad fluvium Lirim; v. num. 9.