S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

LEGENDA MAIOR. MIRACULA V III. 137 ill. — De iis quos a mortis periculo liberavit. 1. In confinibus Urbis vir quidam nobilis, Radulfus ine nomine, cum Deo devota uxore fratres Minores suo recepit hospitio tam hospitalitatis gratia quam beati Fran­cisci reverentia et amore. Nocte vero illa in summitate turris dormiens custos castri, cum iaceret super struem lignorum in ipsa muri positorum crepidine, ipsorum soluta compage, in tectum palatii corruit et exinde super terram. Excitata est ad sonitum casus tota familia, et custodis iutellecta ruina, dominus castri et domina cum fratribus accurre­runt. Is vero, qui ex alto corruerat, absorptus fuerat tam profundo sopore, ut nec ad casum evigilaret iteratae ruinae nec ad strepitum accurrentis familiae cum clamore. Tra­hentium tamdem et impellentium mani bus excitatus, con­queri coepit, quod dulci fuisset quiete privatus, inter beati Francisci brachia suaviter asserens se dormisse. Cum vero de casu proprio dpceretur ab aliis et in imo se videret qui in alto iacuerat, stupens, esse factum quod fieri non perce­perat, poenitentiam se facturum ob reverentiam Dei et beati Francisci coram omnibus repromisit. 2. In Castro Po phis 1, quod in Campania positum est, 50 sacerdos quidam, Thomas nomine, accessit ad reparandum ecclesiae molendinum. Deambulans autem incaute secus ex­trema canalis, quo gurges profundus copioso defluebat in­fluxu, subito casu cavilloso ligno intrusus est, cuius im­pulsu volvitur molendinum. Cum igitur consertus iaceret in ligno, et super os ipsius, quia supinus erat, aquarum impetus inundaret, corde tantum, quia lingua non poterat, sanctum Franciscum flebiliter invocabat. Per magnum vero spatium sie illo iacente, ac de vita ipsius iam penitus soeiis desperatis, in contrariam partem molam cum violent i a revolve runt, 1 « Pofi».

Next

/
Oldalképek
Tartalom