S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

1<138 S. BONAVENTURA. in c 50 et sic eiectus, sacerdos palpitan s voluta b a tur in aqua e mealu. Et ecce, quidam frater Minor, indutus tunica Candida et fune succinctus, cum magna suavitate arreptum per brachium extra flumen eduxit, dicens : «Ego sum Fran­cisco, quem invocasti ». Ille vero, sie liberatus, nimis obstupuit volensque pedum ipsius deosculari vestigia, hue atque illuc anxius di scurrebat, quaerens a soeiis : « Ubi est ille? Quo abiit Sanetus? Qua via discessit?». Viri autem Uli tre­mefacti, proni ceciderunt in terram, sublimis Dei glorios a extollenles magnalia et virtuosa merita humilis servi eius. 51 3. luvenes quidam de burgo Celani 1 pro metendis her­bis exierant ad campestria quaedam, in quibus vetus late­bat puteus, herbis in summo ore virentibus obumbratus, qui quasi per passus quatuor aquarum altitudinem continebat. Segregatim igitur per campum discurrentibus pueris, unus ex improviso decurrit in puteum. Absorbente autem profunda fovea corpus, spiritus mentis sursum recurrebat ad beati Francisci suffragium, clamans in ipso lapsu fideliter et fidenter : « Sancte Francisce, adiuva me !». Ceteri hue et illuc se verteiltes, dum puer alius non comparet 2, clamore, cir­cuitu et lacrimis requirebant eumdem. Gomperto tandem, quod in puteum cecidisset, festinanter cum gemitu redie­runt ad burgum, indicantes eventum, exposcentes auxi­lium. Redeuntibus autem illis cum multa hominum turba, demissus unus per funem in puteum, puerum respexit in aquarum superfleie residentem, nihil passum penitus laesionis. Extractus vero de puteo puer dixit omnibus, qui adstabant: « Quando subito cecidi, beati Francisci patrocinium invoeavi, qui corrnenti mihi statim praesentialiter affuit, et manum porrigens, leniter apprehendit nec unquam deseruit, donee una vobiscum de puteo me eduxit». 1 In Capitanata non longe a « Melfi v. in fönte, p. 44. 2 Gen. 37, 30.

Next

/
Oldalképek
Tartalom