S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XIV. De patientia ipsius et transitu mortis

1<118 S. BONAVENTURA. coram anlistite 1 et in consummatione vitae nudus voluit II c 217 de mundo exire, fratribusque sibi assistentibus in obe­dientia caritatis iniunxit, ut, cum viderent, eum iam esse defunctum, per tam longum spatium nudum super humum iacere permitterent, quod unius milliarii tractum suaviter quis perficere posset. 0 vere christianissimum virum, qui et vivens Christo viventi et moriens morienti et mortuus mortuo perfecta esse studuit imitatione conformis et ex­pressa promeruit similitudine decorari! ii c.216 5. Hora denique sui transitus propinquante, fecit omnes fratres exsistentes in loco ad se vocari, et eos con­solatoriis verbis pro sua morte demulcens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem. De patientia et paupertate et sanctae Romanae Ecclesiae fide servandis sermonem pro­traxit, ceteris institutis sanctum Evangelium anteponens. Cir­cumsedentibus vero omnibus fratribus, extendit super eos "ic 108'man us in modum crucis brachiis cancellatis ', pro eo quod hoc Signum semper amabat 2, et omnibus fratribus, " 109 ' tam praesentibus quam absentibus', in Crucifixi virtute ac nomine benedixit. Insuper et adiecit: « Yalete, filii omnes, in timore Domini et permanete in eo semper! Et quoniam futura tentatio et tribulatio appropinquat, felices, qui perse­verabunt in his quae coeperunt. Ego vero ad üeum propero, cuius gratiae vos omnes commendo». —• Sua vi huiusmodi * ii c 217 admonitione completa * iussit vir Deo carissimus, Evange­liorum sibi codicem apportari et Evangelium secundum loan­nem, quod incipit ab eo loco 3: Ante diem festum Paschae, sibi legi poposcit. Ipse vero, prout potuit, in huius Psalmi vocem erupit 4: Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum , et ad iinem usque complevit : Me, in quit, exspectant iusti, donec retribuas mihi. 1 Supra, II, 4. 3 loh. 13,1. 2 Cf. XII, 9sqq.; XIII, 10. 4 Ps. 141, 1-8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom