S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT XIV. De patientia ipsius et transitu mortis
LEGENDA MAIOR. CAP. XIII. 119 6. Tandem cunctis in eum completis mysteriis, * anima ilia * i C lio sanctissima carne soluta et in abyss um divinae claritatis absorpta, beatus vir obdormivit in Domino \ — Unus autem ex fratribus et discipulis eius vidit animam 'illam' beatam, ' • iui 70 sub specie stellae praefulgidae a Candida subvectam nubecula super aquas multas in caelum recto tramite sursum ferri, tamquam sublimis sanctitatis candore praenitidam et caelestis sapientiae simul el gratiae ubertate replelam, quibus vir sanctus promeruit locum introire lucis et pacis, ubi cum Christo sine fine quiescit. — Minister quoque fra11 C 218 trum in Terra Labor is tunc erat frater Augustinus, vir utique sanctus et iustus, qui in hora ultima positus, cum diu iam pridem amisisset loquelam, audientibus qui astabant, subito clamavit et dixit : « Exspecta me, pater, exspecta, ecce, iam venio tecum!». Quaerentibus fratribus et admirantibus multum, cui sic loqueretur audacter, respondit : « Nonne videtis patrem nostrum Franciscum, qui vadit ad caelum » ? Et statim sancta ipsius anima, migrans a carne, patrem est secuta sanctissimum . — Episcopus Assisinas ad ora- 220 torium Sancti Michaelis in Monte Gargano tunc temporis peregrinationis causa perrexerat, cui beatus Franciscus, apparens nocte transitns sui, dixit: «Ecce, relinquo mundurn et vado ad caelum 2». Mane igitur surgens, episcopus sociis narravit quae vidit, et Assisium rediens, cum sollicite perquisisset, certitudinaliter comperit, quod ea hora, qua sibi per visionem innotuit, beatus Pater ex hoc mundo migravit. — Alaudae aves, lucis amicae et crepusculo-ill c 32 rum tenebras horrescentes, hora transitus sancti viri, cum iam esset noctis secuturae crupusculum, venerunt in multitudine magna sup r a tectum domus et diu cum insolita quadam iubilatione rotantes, gloriae Sancti, qui eas ad divinam laudem invitare solitus erat, tam iucundum quam evidens testimonium perhibebant 3. 1 Act. 7, 60. 2 loh. 16, 28. 3 Cf. loh. 1, 7.