S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT XIII. De stigmatibus sacris
1<108 S. BONAVENTURA. tata conspectibus, ut amicus Christi praenosset, se non per martyrium carnis \ sed per incendium mentis totum in Christi crucifixi similitudinem transformandum. Disparens igitur visio mirabilem in corde ipsius reliquit ardorem, sed et in carne non minus mirabilem signorum im' \up62 pressit effigiem. — Statira ' namque ' in manibus eins et pedibus 2 apparere coeperunt signa clavorum quemadmodum paulo ante in efíigie illa viri crucifixi conspexerat. Manus enim et pedes in ipso medio clavis confixae videbantur, clavorum capitibus in interiore parte manuum et superiore pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso ; erantque clavorum capita in manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga, retorta et quasi repercussa, quae de ipsa carne surgentia carnem reliquam excedebant. Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum, rubra cicatrice obductum erat, quod saepe sanguinem sacrum effundens, tunic am et femoralia respergebat. II c 135 4. Cernens autem Christi servus, quod stigmata carni lain luculenter impressa socios familiares latere non possent, timens nihilominus publicare Domini sacramenlum 3, in magno positus fuit du bi tation is agone, utrum videlicet quod viderat d i c e r e t, vei t a c e r e t. — Vocavit proinde aliquos ex fratribus, et generalibus verbis loquens, dubium coram eis proposuit et consilium requisivit. Quidam vero ex fratribus, gratia 1 11 umin atus 4 et nomine, intelligens, quod aliqua miranda vidisset, pro eo quod videbatur admodum stupefactus, dixit ad virum sanctum : « Frater, non solum propter te, verum etiam propter alios, scias tibi ostendi aliquando sacramenta divina. Timendum propterea iure videtur, ne, si quod pluribus profuturum accepisti celaveris, pro talento abscondito 1 Cf. num. 2. 2 Fere verbotenus eadem etiam in / Cel., 95. 3 Tob. 12, 7. Cf. num. 5 4 Idem iam in IX, 8. Cf. Mirac., VII, 6.