S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XIII. De stigmatibus sacris

LEGENDA MAIOR. CAP. XIII. 109 reprehensibilis iudiceris» 1. Ad cuius verbum motus vir sanctus, licet alias dicere solitus esset 2: Secretum meum mihi , tunc tarnen cum multo timore seriem retulit visionis praefatae, addens, quod is qui sibi apparuerat, aliqua dixerit, quae n um quam, dum viveret, alicui bominum aperiret. — Credendum sane, tam arcana illa fuisse sacri illius Seraph in cruce mirabiliter apparentis eloquia, quod forte non liceret hominibus ea loqui 3. 5. Postquam igitur verus Christi amor in eamdem imagi­nem transformavit amantem 4, quadraginta dierum numero, iuxta quod decreverat, in solitudine consummato, super­veniente quoque solemnitate Arcliangeli Michaelis 5, de­scendit angelicus vir Franciscus de monte secum ferens Crucifixi effigiem, non in labulis lapideis vei ligneis manu (iguratam artificis, sed in carneis membris descrip­tam digito Bei vivi \ Et quoniam sacr amentum Regis ab­scondere bonum est 8_, ideo secreti regalis vir conscius signacula ilia sacra pro viribus occulta bat 9. Verum, quia Dei est ad gloria m suam magna re velar e, quae facit, Do­minus ipse, qui signacula illa secrete impresserat, mira­cula quae dam aperte per ipsa monstravit, ut illorum occulta et mira vis stigmalum manifesta pateret claritate signorum. 6. In provincia namque Reatina pestis invaluerat valde in c 18 gravis, quae boves et oves omnes sie consumebat crudeliter, quod nullum poterat remedium adhiberi. Vir autem qui­dam timens Deum nocte fuit per visionem commonitus, ut ad erem i tori um fratram festinanter accederet et loturam manuum ac pedum famuli Dei Francisci, qui tunc temporis 1 Cf. Matth. 25, 25. 2 Cum Isaia, 24, 16. 3 Cf. II Cor­12, 4. Vide 11 Cel., 203 et adnotationem (p. 199). 4 Cf. II Cor. 3, 18. 5 Die 29 septembris. 6 Matth. 8, 1. 7 Cf. Exod. 31, 18; loh. 11, 27. 8 Tob. 12, 7; v. num. 4. 9 II Cel., 135-8; I Cel., 95-6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom