S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT XL Deintelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae
LEGENDA MAIOR. CAP. VIII. 93 exitum prophetando praedixit. Quod ut certius cordi eius imprimeret, quemdam secretum conscientiae illius scrupulum, quem nulli viventi vir praefatus expresserat, et mirabiliter revelaudo explieuit et salubriter consulendo resecavit. Ad quorum omnium íirmitatem aceedit, quod vir ille religiosus, sieut Cbristi famulus ei praedixit, sic finaliter consummavit 1. 8. Eo quoque tempore, quo revertebatur de ultra mare, n c 31 socium habens fratrem Leonardum de Assisio, contigit eum fatigatum et lassúm parumper asellum conscendere. Subsequens autem socius, et ipse non modicum fessus, coepit dicere intra se, humánum aliquid passus: « Non de pari ludebant parentes huius et mei. En, ipse equitat, et ego pedester asinum eius duco». Haec illo cogitante, protinus de asino descendit vir sanctus et ait: «Non, frater, convenit, ut ego equitem, tu venias pedes, quia nobilior et potentior in saeculo me fuisti ». Obstupuit illico frater et rubore suffusus, deprehensum se r ecognoscens, procidit ad pedes ipsius, et lacrimis irrigatus, nudum exposuit cogitatum veniamque poposcit. 9. Frater quidam 2 Deo devotus et famulo Christi, fre- i c 49 quenti cogitatione versabat in pectore, superna fore gratia dignum, quem 'vir' sanctus familiari complecteretur affectu, " iui 3i quem vero tamquam extraneum reputaret extra numerum electorum reputandum a Deo. Cum igitur cogitationis huiusmodi crebrius vexatus impulsu, viri Dei ' familiaritatem' vehementer optaret, nec tamen cordis sui secretum reveiar et alicui, *advocans eum ad se dulciter páter pius, * 50 sic allocutus est: « Nulla te t urbet cogitatio, fili, quoniam te carissimum habens inter praecipue mihi caros, libenter tibi munus meae familiaritati s et dilectionis impendo». Miratus 1 Ordinem exivisse videtur; v. relata a Barth. Pisano, ap. AF V, 176, I. 23-38. 2 Fr. Ricerius. Cf. etiam II Gel, 44a, cuius textus, paucissimis vocibus exceptis, e Iuliano, n. 31, transsumptus est.