S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XL Deintelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae

7 2 S. BONAVENTURA. exinde fráter factus que devotior ex devoto, non solum in amore crevit hominis sancti, verum etiam per Spiritus saneti gratiae munus donis est maioribus cumulatus. — HC 49 Cum autem in Monte maueret Alvernae cella reclusus, unus e sociis 1 magno desiderio cupiebat habere de verbis Domini aliquod scriptum manu ipsius breviter adnotatum. Gravem enim qua vexabatur tentationem non carnis, sed spi­ritus ex hoc credebat evadere, vel certe levius ferre. Tali desiderio languens, anxiabatur interius, quia, vereeundia victus, reverendo patri rem pandere non audebat. Sed cui homo non dixit, Spiritus revelavit. Portari namque sibi iussit a fratre praedicto atramentum et chartam, Laudesque Domini iuxta fratris desiderium propria manu scrip sit et ultimo benedictionem ipsius 2, dicens : « Accipe tibi char­tulam istam et usque ad diem mortis tuae custodias diligenter ». Accipit frater donum illud optatum, et statim omnis illa tentatio effugatur. Servatur littera, et cum in posterum mi­randa effecerit, virtutum Francisci testimonium fuit. ii C 28 10. Frater quidam erat, quantum a foris videbatur, sanc­ti täte praeclarus, conversatione insignis, tarnen admodum singnlaris. Omni tempore orationi vacans, tanta districtione silentinm observabat, quod consueverat non verbis, sednuti­bus confiteri. Accidit autem, sanctum patrem venire ad locum, videre fratrem et de ipso cum aliis fratribus habere sermonem. Commendantibus autem omnibus et magnificanti­bus illum respondit vir Dei: «Sinite, fratres, ne mihi in eo diabolica figmenta laudet is. In veritate sciatis, quod diabo­lica tentatio est et deceptio fraudulenta ». Dure acceperunt hoc fratres, tamquam impossibile iudicantes, quod tot per­fectionis indiciis fraud i s se commenta fucarent. Verum non post multos dies, eo religionem egres so, evidenter appa­ruit, quanta luculentia interioris contuitus vir Dei cordis 1 Fr. Leo, cuius nomen etiam in II Cel., 49 tacebatur. 2 De original! Chartulae v. ibid.

Next

/
Oldalképek
Tartalom