S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XL Deintelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae

7 2 S. BONAVENTURA. contemptum, cam de accepta venia gr a tum esse oporteat, et duplo displiceat flagitium iteratum. 38 6. Alio quoque tempore mulier quaedam nobilis, Deo de­vota, venit ad sanctum, ut suum ei explicaret dolorem ac remedium postularet. Habebat quidem virum valde crude­lem, quem adversarium patiebatur in servitio Christi; et ideo petebat a sancto, quatenus oraret pro illo, ut sua Dens cor ipsius diguaretur emollire dementia. Ipse vero hoc audieus, ait illi: « Yade cum pace, indubitanter ex­spectans de viro tuo consolationem tibi de proximo affutu­ram ». Et adiecit : « Dices ei ex parte Dei et mea, quod nunc est tempus clementiae, postmodum aequitatis ». Benedictione accepta, revertitur mulier, invenit virum, denuntiat verbum. Cecidit super eum Spiritus sanctus 1 et novum factum de veteri sic facit cum omni mansuetudine respondere : « Domina, serviamus Domino et salvemus animas nostras ». Suadente igilur sancta uxore, pluribus annis coelibem vitam agentes, eodem die ambo ad Dominum migraverunt. — Miranda certe in viro Dei spiritus prophetici virtus, qua et membris iam arentibus restituebat vigorem et (Iuris imprimebat cordibus pietatem, quamquam non minus eiusdem spiri­tus sit stupenda limpiditas, qua sic futurorum praeco­gnoscebat eventum, ut etiam conscientiarum scrutaretur arcanum, quasi alter Eliseus duplicem Eliae spiritum as­seculus 2. 7. Nam cum Sen is viro cuidam sibi familiari quaedam su per Ventura finaliter praedixisset, et vir ille peritus, de quo supra 3 mentio iacta est, quod de Scripturis cum eo conferebat aliquando, his auditis, ab eodem sancto pa­tre dubitando perquireret, an haec ipse dixisset, quae illius viri relatione cognoverat; non solum se ilia dixisse asse­ruit, verum etiam quaerenli alienum eventum proprium 1 Act. 10, iL 2 Cf. IV Reg. 2, 9 sqq. 3 Num. 2. Duo in causa sunt viri.

Next

/
Oldalképek
Tartalom