Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
68 S. Francisci suam exhibuerunt expositiunem quatuor Magfctrorum dictam; non erant observantes? Quorum celeberrimus Fr. Alexander .de Ales , Anglus , SS. ßonaventurae et Thomae Aquinatis Magister, ab Universitate Parisina Doctor Irrefragabilis dictus , quin etiam Doctor Doctorum ; qui mandato Innocentii IV. scripsit Summam T/ieologiae in quatuor partes divisam, totam ferme Scripturam exposuit, tum in Metaphysicam ac libros Aristotelis de anima Commentaries digessit: obiit an. 1245. — 3) Ex praememoratis Ministris Generalibus , observantiam curantibus , celebratissimus erat S. Bonaventura , an. 1255. Parisiis docens; scripsit libros Theologicos duodecim, Ascelicos tredecim , Liturgicos quatuor, Historicos tres, Apologeticos quatuor, Exegeticos duos , Minoriticos pro rite instituendis lleligiosis praesertim Novitiis sex , turn ad bonum regimen Ordinis unum , Agiographos decern, Epistolares novem , Po'eticos octo , Concionales quinque, Ineditos , ( quorum tamen exemplaria extant) octoginta quatuor. Lege sis Prodromum ad omnia eius Opera, edit. Bassan. 1767. Bina item SS. Bibliorum exemplaria sua manu conscripsit , quae ad apicem ex memoria callebat ; ob id antonomasiam sortitus Doctoris Seraphici 5 quem Gerson etiam Cherubicum appellat, commendatque lectionem illius operum, quae ille veluti unam praestanlissimam Theologiam , quae usque ad illius tempóra esse potuit, suspiciebat. Lutherus nominat Bonaventuram praestantissiniuiu viruni , Bellarminus autern Doctoreni