Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
69 rem amatum a Deo et ab hominibus. Ipse Magister eius Alexander Alensis cernens in illo morura elegantiam, vitae sanctitatem , corporis pulcritudinem, venustatem aspectus, eloquii svavitatem, conversationisque aifabilitatem, perfrequenter dicebat : Non videtur Adam in homine isto peccasse. Tanti autem liuius S. Doctoris auctoritatem in Ecclesia semper valuisse constat, ut de illius dictis aut scriptis nefas dubitare sit, quamobrem opera illius, quae inveniri potuerunt, partim nondum edita, Sixtus Y. auctoritäte sua et impensis undique conquisita , partim iam evulgata, simul omnia decente forma et quam emendatissime imprimi ; tum e Typographia Yaticana in lucem emitti curavit 1587. — 4) Prodigium orbis , venerabilem quippe Ioannem Duns-Scotum , cum fine seculi decimi tertii inclarescentem , Reguláris Observantiae studiosissimum fuisse ; ipse vitae illius tenor (ex Hugone Cavello Arclii-Episcopo Armachano , pluribusve synchronis) ab Arturo ad 8. Nov. pag. 5 12. conscriptus ) ubertim indicat. Dum Scotus humanioribus studeret litteris, stupidum se et plane hebetem (sicut re vera fuit) animadvertens , quadam die sub arbore solitaria Dei misericordiam pro intellectus adiuvamine lacrymis ac singultibus implorabat; somno iam correpto, Regina Coeli Mater Dei et hominis Maria ( praesciens iuvenem futurum sui honoris propugnatorem acerrimum ) animum addit suamque intercessionem pollicetur. Abhinc Scotus, crescente in eo ad doctrinae mensuram devotione ( Minorum Ordinem in Anglia professus ) adeo in perfect um