Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
5ö Romae electus an. 1256. ordinem annis octodeciin gubernavit, ac postea primus e Religione assumtus fuerat ad Cardinalatum. Plura Capitula Generalia habuit; prae ceteris in Parisiensi an. 1263. statuit : Ut post Completorium fiat pulsus campanae pro salutatione Angelica • item an. 1269. in Assisiensi: Ut Fratres in rnensa vasis stanneis non utantur5 7i) cetera inserta sunt sparsim in Statutis Generalibus, tam Narbonae quam alibi celebratis. i) Observantiam Regulae strenue stabilivit; in specie contra possessionem bonorum temporalium et usum pecuniae. Hoc luce meridiana clarius habetur in eius expositione Regul. cap. IV. ubi septem vivas adumbrat rationes, ob quas Christus Dominus pecuniam prohibuit Apostolis ; et unde S, P. Franciscus motívum desumsit eas inhibemli Fratribus suis. Evidentius adhuc observantiae puritatem tuetur in Apologia Pauperum Tom. II. Quaest. 9. contra Girat dum Doctorem Parisiensem adornata; IS) qua ad obiectionem sic respondet : Nos protestamur secundum Regulám no str am , nil ' debere seu velle possessionis sive certorum reddituum reeipere vel habere. Cum ergo aliquis ex donatione vult nobis legare domum suam vel aream , non contiguam nostrae mansioni , non reeipimus eam , nec per nos nec per interpositam personam,ut nostram etc. Ac ibidem Respons. IV. cap. 2. clarius : Ne quis forte proprietatem interdict am in his verbis (Regul. cap. IV.) credat non Collegio , sed privatisperso7iis\ audiat, quid super hoc GregoriuslX. Fratrum consultationi respondet : dieimus inquit , quod *