Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

71 quod nec in communi nec in speciali debent proprie­tatem habere. Eapropter in Epistola ad Ministrum Tusciae an. 1266 (teste Alejandro Ariosto, de con­sensu et deíinitione Capituli Generalis per totum Or­dinem missa ) inter cetera seribit: Diligenti delibe­ratione praehabita , visum, est tarn mihi quam Diffi­nitoribus Capituli Generalis , ut Ministris singulis aliquci ibidem examinata et discussa litteratorie de­mandarem , ipsosque sollicitos redderem , ad eos po­tissimum abusus tollendos de medio , quibus sinceri­tas Religionis inficitur , perfectionis celsitudo depri­mitur , et sanctitatis claritas obfuscatur. I) Ex qui­bus Bonaventuram , an e dispensatis aut observan­tibus fuerit? aequanimiter argiias. — Tertius est Bo­nagratia a S. Joanne in Terzecetto , Illyrius Dalma­tiae; totius Ordinis regimen cepit in Comitiis Assisii celebratis an. 1279. Ingenio fuit svavissimo , et ad permovendos omnium animos nato j obiit Avenione in magna sanctitatis fama : ferunt , eotum campanam maiorem , nemine trahente, longo admodum tem­pore insonuisse. Sub eo facta est declaratio Regulae S. Francisci a Nicoiao III. in celebri Bulla: Exiit , qui seminat etc. dd. 14. Aug. 1279. postea Cor­pori Jur. Can. in 6. tit. cle verb, signif. inserta ; quae instar legis ac doctrinae fundamentális omnium expo­sitionum, utpote menti sanctissimi Fundatoris maxi­mé conformis, habetur. In huius Prologo Pontifex testatur, se cum S. Patris sociis, quibus eius vita et conversatio nota erat, super ipsa Regula sancta­que eiusdem Fundatoris intentione frequenti collatio­* ne

Next

/
Oldalképek
Tartalom