Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
6 unde secus JVadingus , diligentissimus antiquitatum scrutator cunctisque Chronologis íidus, tot Yicariarum ac Custodiarum nomina confinxisset, nisi luculentos eatenus fontes consuluisset ? nec opinari expedit, percelebrem virum, seriem Provinciarum an. 1599. factam, cum an. 1260. commisisse; bb) id potius de garrula anu, quam de Ilistoriographo tali praedicari potest, de quo Innocentius X. ad Concil. Cathol. Hiberniae liisce scripsit: Nos adhibito etiam persaepe dilecto filio Luca TVadingo, vestrae gentis ( erat enim Hibernus) viro Religioso, virtute et doctrina nobis probato, constitutum habemus etc. cc ) — Porro Provinciám Austriacam praeteriit in sua recensione Historicus; atque id quidem bis factum arbitreris, sub Haymone quippe an. 123g. et sub D. Bonaventura an. 1260. ex quo tarnen fidem Wadingi baud prosternendam censeo. In priore enim Capitulo expressam denominationem Prov. Austriae (cuius Ministium innóminatum iam an. 12Í0. praesedisse Capitulo Bohemiae, Annales PP. Conventualium Yiennensium referunt) factam non fuisse , inde accidit : quod eo tempore Consessus Generalis pro sufficiente iudicaverit, adducere solum alias tres Germaniae Provincias tanquam latiores; nam Argenti/iensis (in qua post Fr. Caesarium primum Ministrum , erat Terdericus ) extendebat se per Alsatiam, Franconiam , Helveliam et Sveviain, usque Bavariam ac Tyrolim, imo etiam Salihburgum, dd) quae posteriores ditiones ex una parte sunt Austriae conterminaej Saxonica eodem modo (cuius post primos