Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

17 mos Custodes , riempe Tounnem de Piano Carpina­tem, qui et Commissarius Generalis Austriae, Bo­hemiae , ac Hungáriáé, cum aliquibus suis Succes­soribus,in praecit. PP. Conventualium Annal. cele­bratur, primus Minister erat Fr. loannes Lombar­dus cognomine Blanchard , tempore Gregorii IX. an. 1234) extensionem formavit per Turingiam , Bran­deburgum , et Borussiam , usque Silesiam inclusive, ceu territoria ex altera parte Austriae adiacentia ; similis denique amplitúdó conspicitur in vetere Prov. Coloniensi , per Trevirim , Moguntiam , Hollandiam, Deventriain , Brabantiam, et maiorem tractus Rhe­nani partem, extensa. ee ) In Capitulo Narbonensi oscitantia Scribae ac Typothetae , quem a manu ha­bebat, Provinciám Austriae (quam eotum inter Ul­tramontanas fuisse quarto loco positam , praeinemo­rati PP. Conventualium Germ. Annales asserunt) ex­missam, ipse Chronici Auctor 1. c. n. 8. fatetur; supra enim exhibitum fuit Historiographi eatenus monitum, Tom. ÍY. pag. i35. n. 16. hisce indu­ctum : Est , quod circa hanc Provinciarum seriem admoneam , eandem conservari quoad Custodiarum partitionem apud. PP. Conventuales , pruecipue in regionibus Italiae , Poloniae , et Germaniae etc. Con­sultum nempe asserti fontem exhibuisse suffecerit candido Scriptori. Ex eadem ratione evenisse cre­diderim, ut pro octava Yicariae huius Custodia scribe­retur Russiue loco Rassiae; prout eamGregorius XI. in Bulla: Dec et provident iam etc. an. 1372. vocitat, utpote Yicariae contiguam. Russiam autem, tamet­B si

Next

/
Oldalképek
Tartalom